{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 27","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/27.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":388,"text":"Sed quia hic incidendi modus & lubricus est, & tunicarum nexum communem apud processus ciliares tumpit. humoresque gratis effundit; idcirco altera incisio, quae à dorso oculi, iuxta neruum Opticum instituitur omnium praestantissima videtur. in qua illud cauendum, ne tunica Cornea deorsum propendens duriter in subiectum corpus incumbat aut prematur; ego aut filo aut acu transfixas Sclerodis, certis locis membranas, ita illigaui, vt oculum in aëre vel inter digitos alterius pendulumsecarem. Musculis igitur, & membranulis adiacentibus, frustrulis carneis & adipe omni diligenter abrasis, habebis id quod propriè oculus nuncupatur, quodque ex neruo optico potissimum excreuit, bulbum nimirum talem, qualem cap. 9. descripsi. Hunc à dorso, secus neruum opticum cultello lentè & cautè incides eo vsque, dum per vulnus tunicae Scleroticae inflictum, partemque sensim diuulsam & hiantem, superficies nigra compareat, quae est tunicae Choroidis conuexitas. Quam circumcirca dissecta & abstracta leniter Sclerotica, vsque ad Iridem denudabis, & simul fibras & alia istarum tunicarum ligamenta rimabetis. Postea eadem dexteritate, initio ad neruum facto, Choroidem multo cautissimè scindes, versusque processus ciliares mollissimè auelles, ne subtus expansam Retinam vllb modo laceres: tenerrima quippe est, & omnis asperioris contactus impariens, quo facto ipsam cum suis venulis, & radiosis circa Crystallinum. lumorem pectinibus contemplaberis, & seu Araneque seu. Processuum ciliarium extremitati concretam luculentissimè animaduerter; neque enim nisi rupta, aut cultello abrasa inde auelli potesta imo q neruo optico eandem eleues, Vitreum humorem secum attolsit, quod neutiquam faceret, si contigua tantum esset ad Processus ciliares. Quos penes si cultello circumcidas Retinam, neruoque optico eandem attollas, mox Vitreum humorem conspectui permittit; quem etiam deteges, si Retinam TIC tinam à neruo versus Processus aliarum tunicarum more reuoluas; quo iterum manifestissimè eius cum Aranea continuationem vel ipsis oculis cernes; dependet enim; neque nisi violenter auulsa decidit, &c. Iam si hoc modo sectum oculum inuertas, vt humor Vitreus vna cum Crystallino deorsum pendeat, neuter excidet, ex quo amborum mutuas cum Processibus colligationes agnoscas. Quod si à fronte Corneam digito nonnihil introrsus premas, exprimes ambos, quo voles humores, tum licebit examinare communes omnium tunicarum cum Processibus ciliaribus connexiones, & quomodo Processus ciliares parietem interstitem agunt, inter patentem & latentem oculi sinum. Examinabis etiam mutuas humoris Crystallini & Vitrei necessitudines, eorumque tunicellas indagabis. Quod si oculum integrum vegetum dextrè secundum axem & neruum opticum secueris, (id quod ego saepissimè feci) talem omnium partium dispositionem, talemque ideam intueberis, qualem ego c. 9. depinxi. Alia particularia & minutiora tuae industriae comitto. Nunc ad partem secundam procedamus. τ ἐπ τ κκαῇ κ","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 26","label":"DISSECTIO OCVLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/26"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 29","label":"LIBRI PRIMI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/29"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}