{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 35","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/35.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"Esto tubus opticus ABCD, vitrum conuexum ad AB. cauum EFG, cera illita H, ex parte dextrâ, res procul visa IK, quae quidem apparebit oculo LM aspectu naturali, id est, situ impermutato, at verò cera H ad dextram vitri EFG, atque oculi LNM partem posita, transferetur in partem sinistram, & videbitur ex parte I, non autem K. Differt haec experientia à priore. Quia prior solam radiorum decussationem per foramen nudum probauit; haec eandem per bina vitra conuexum & concauum ostendit suculentissimè. Nam lamella inter oculum NM, & vitrum HG subingressa, quando radium NH obtexerit, occultat etiam rei visae punctum I, punctum vero K non aufert prius, quam in partem sinistram ad F vsque peruenerit. Deinde hoc peculiare accedit huic experientię, quod cera H post intersectionem radiorum IH & RF, locum visum nihiloninus, permutet: cum enim ipsa existat ad dextram oculi partem, in sinistra conspicitur ad punctum I. Praeterea apparet ingens instarmontis alicuius. Et tandem colores nullo modo discernuntur, sed vmbrae instar obuersantur oculo. Haec experientia vim suam habet, etiamsi oculum LNM à vitro EFG, satis longo interuallo amoueas, vtpote vnam spithamam aut amplius, &c. De hac experientia insinuationem quoque feci in Apellis epistola tertia anno 1612. ad Marcum Welserum conscripta, vbi me huc reieci: si quid ergo illic obscurius dictum, hinc ducem accipere poterit.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 34-2","label":"EXPERIENTIA TERTIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/34-2"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 36","label":"EXPERIENTIA QVARTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/36"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}