{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 82","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 82","ref":"82","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"priore, non defenditur per hoc, quod radij illi omnes ab vno promanent puncto visorio; ex hoc enim necesse foret dicere, vnum punctum nunquam multiplicandum; genuina ergo caussa, ex alijs radijs intro missis est inuestiganda: qui ex hypothesi in sola Corneae profunditate reperiri valent. Aut ergo hi radij, cum sint refracti ad perpendiculares suas, in tunica Cornea coincidunt alicubi in vnum punctum, aut non: si primum, ergo supra centrum tunicae Corneae conuenire debuerunt, vltra suas perpendiculares, contra omnem Refractionis naturam: si secundum, ergo non ostendent punctum vnum. aut detur ratio, quomodo appareat vnum, in diuersis organi visorij partibus depictum? Aut si hoc non obstat, quo minus res vna sistatur, etiamsi per plura foramina videatur, qui fit, ut in duobus alijs sitibus res vna multiplicetur? Quarta etiam & 8. l. 1. partis, 2. experientia, demonstrationes sanè inuictas pro hac Conclusione suppeditant. quas Conclusione & capite priore satis euolutas, atque huc facile applicandas, prudens dissimulo. Addo etiam hoc Auctarij loco, Pupillae variationem l. 1. parte I. c. 7. & p. 2. c. 1 & 14. allatam, gratis esse, si in Cornea obiectum aspectabile sentiatur. Siue enim Vuea tunica simbriam suam dilatet siue conarctet, Tunicae Corneae adiumenti penitus nihil afferet; imo eidem potius officiet. Quia enim ad lucis copiam sese explicat, ipsa in caussa erit ut ea fortius & vberius in Corneam reuerberetur, quod minus accideret, si quam maximè sese contraheret; minus namque à plicata rediret lucis, & plus absorberetur ab hiante, &c. Tandem quid reliquae oculi partes agerent? otiosae nimirum pro sola inani ostentatione oculum suo infarctu distenderent, &c. Ex his ergo conclusum esto, Corneam formale visus organum non esse. EPROBATVRRADIVS IN HVMOrem Aqueum immersus.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 81","label":"REPROBATVR RADIVS CORNEAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/81"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 82-2","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/82-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}