{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 98","citation":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum 98","ref":"98","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/98","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/98.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Oculus, hoc est fundamentum opticum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"Sit ergo obiectum lucidum AB, oculo directè oppositum; quia igitur tam punctum A quam B, tota radiationis pyramide, vnicum radium AC, & BC, perpendicularem in Corneam DE, & Crystallinum FG, mittit, reliquos omnes obliquos; is solus efficacia sua alijs obliteratis, potentiam sentiendi in Vitreo residentem, ex hypothesi, ad sese alliciet; cum autem experientia doceat, totum visibile AB plus aequo ampliari, quod patefit ex eo, quia confusè & majus videtur, quam alia non lucida, eidem tamen aequalia, & quia interueniente lamella HI, sensim pro ipsius in pyramidem ABC, promotione illud contrahitur, & sese in alteram partem versus A recipit: quae fieri non possent; nisi radij, perpendicularis BC, illique deinceps proximi, fuissent in Vitreo humore ad incidentiae punctum C, à perpendiculari KL, refracti, in partem sinistram, secundum Refractionis lineam CM, quae proinde extrorsum profecta, punctum B collocet in N; similiterque in opposita parte, punctum A expatietur sinistrorsus in Pusque, refractionis interuentu. Quare humorem Vitreum Crystallino rariorem, satis ex istis videtur colligi. Respondeo haec argumenta satis speciosa esse, & datis, quae assumpta fuerunt, necessario consequeretur, Vitreum humorem Crystallino esse rariorem: sed quia pleraque in ambiguo haerent, idcirco Ad 1. patebit dicendo sequenti. neque enim tam fluxilis est hic humor atque astruitur, neque si liquidior Crystallino sit, ex eo continuo sequitur, ipso rariorem vel magis diaphanum esse, Nam caelum, ut volunt Philosophi durum, quocumque tamen liquido rarius existit. &c. Ad 2.","prev":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 97","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/97"},"next":{"citation":"Oculus, hoc est fundamentum opticum 99","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/oculus-hoc-est-fundamentum-opticum/99"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Oculus, hoc est fundamentum opticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Oculus,_hoc_est_fundamentum_opticum","quality":"ocr"}}