{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 10","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/10.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"& tam haec quam verticalis linea est in eodem primario Altitudinis plano, cum ipsum sit planum verticale, & Altitudo Solis communis eius cum circulo solari sectio: igitur Altitudo Solis primaria & linea verticalis, sunt inter se parallelę; per 28. l. 1. Eucl. Igitur altitu dines secundariae, cum sint parallelae altitudini primariae, per praenosc. 10. c. 1. erunt etiam parallelae ad lineam verticalem, per 9. l. 11. Eucl. Et quia primaria Altitudo recta est ad primarium planum Longitudinis, quòd primarium Altitudinis planum rectum sit ad planum Longitudinis primarium, per praenos. 9. cap. 1. & Circulus Solaris ad idem Longitudinis planum sit rectus, per 18. l. 11. secent insuper sese Circulus solaris & planum Altitudinis primarium in Altitudine Solis primaria; erunt ad idem Longitudinis primarium planum, omnes altitudines secundariae recte, per 8. l. 11. Eucl. Ad idem igitur recta erit linea verticalis, per 8. l. eiusdem, idque in apice coni solaris. Sed & plana omnia Altitudinum solarium per Altitudines solares & apicem coni solaris traducta, recta sunt ad planum Longitudinis primarium, per 18. l. 11. igitur & communis eorum sectio per apicem coni solaris facta est linea recta ad idem Longitudinis primariae planum, in eodem conisolaris vertice per 19. l. 11. Igitur ad idem eiusdem plani punctum, quod est cuspis coni solaris, incidit tam linea verticalis, quam communis planorum Altitudinis sectio; cumque vtraque linea ad idem planum in eodem puncto sit probata recta; communis omnium planorum istorum sectio, congruet cum linea verticali, per 13. l. 11. Eucl. Igitur omnium istorum planorum communis sectio, est linea vercicalis: ipsa igitur sunt plana verticalia. Igitur plana omnia Altitudinum solarium, solaris circuli centro in horizonte statuto, sunt plana solarium refractionum. Quod erat ostendendum. In adiecto schemate patent omnia. In quo AB est linea verticalis; ABC DE, est planum vertieale, secans Solem in centro G per lineam DF: planum horizontale est HIKL, in L. quo G centrum Solis existit, quod in oculum A radiat ipsum axem GA.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 9","label":"SOLARIS CIRCVLI CENTRO EXTRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/9"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 11","label":"SOLARIS CIRCVLI CENTRO EXTRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}