{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 102-2","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 102-2","ref":"102-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"SCRVPVLVS CONTRA DICTA ET DICENDA EXIMITVR, CAPVT XLVII. Vm enim Refractio, ex dictis, sit angulus à linea Refractionis E& incidentiae intra diaphanum refractiuum protracta comprehensus ad punctum incidentiae: angulus autem noster comprehendatur à linea Refractionis & ea quae ex oculo ad locum verum puncti in Sole visibilis educitur; & sic angalus hic ad punctum oculi videntis terminetur; impossibile est, vt Refractionem assequamur, etiamsi alterum istum angulum verissimè indagemus. Nam quid angulo Refractionis, cum angulo hoc oculi? Refractionis angulus verticem suum figit in puncto incidentiae seu Refractionis, cuius locus, ex assertis, ignoratur; iste acuminatur in oculum. Ille sua latera ab aëre versus terram & oculum promittit; hic ab oculo, versus aërem in coelum eiicit. Ille, cum angulo ad verticem sibi opposito aequetur, maior est: per 16. l. 1. Eucl. quàm hic. Quare totus hic conatus frustaneus est, cum Angulus Refractionis hisce rationibus, nullo modo prodeat, etiamsi caetera quaesita omnia obtineantur. Vt, in adiecto schemate ABCD; Solis C, infra horizontem iacentis, radius CD, incidat in vaporum superficiem refringentem, ad punctum D, à quo in oculum A terrenę superficiei insistentem procedat Refractionis radius DA, qui Solis C, refractè visi, sit vltimus, ideoque iacens in plano horizontis sensibilis, protractusque in superficiem Sphaericam coeli solaris, cadat in punctum B, vt fiat angulus BDC, Refractionis angulo ad verticem oppositus, ideoque aequalis; maior verò angulo BAC, per 16. l. 1. Euclid.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 102","label":"CAPVT XLVI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/102"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 103","label":"SCRVPVLVS CONTRA DICTA ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/103"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}