{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 11-2","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 11-2","ref":"11-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"COLLIGENDA EX DICTIS. CAPVT XI. EXhactenus demonstratis facile est colligere, qui circuli à planis istis in coeElo, Atmosphaera, & terra designati, sint maximi, qui non. Soli enim refractionum, cum ij omnes sint verticales, erunt maximi, reliqui non. Qui tamen eandem cum planis, quibus insunt, appellationem sortiuntur. Itaque inter Longitudinum Solarium circulos, solus ille maximus est, qui punctum aliquod solare in Zenith positum traiicitur, ad circulum Altitudinis primarium rectus: ideoque Sole in meridiano versante, coincidet ipse cum verticali primario: & quia singula Solis puncta possunt successiuè in Zenith peruenire, contingere potest, vt singuli longitudinum circuli fiant maximi, iidemque qui verticalis primarius. Reliqui omnes extra Zenith eiecti, sunt non maximi, & semper ille minor, qui per punctum solare vicinius horizonti tralicitur: vnde fit, eum qui cum circulo horizontali sensibili concurrit, esse inter omnes Longitudinis circulos minimum; quod sic obiter demonstratur. Horizon sensibilis est circulus terram tangens, non secans, reliqui omnes per altiora Solis puncta, & cuspidem coni solaris traducti, terram secant, vti rectè demonstrari potest ex 16. prop. l. 3. Eucl. & prop. 5. l. 11. eiusdem, obliquè enim accidunt ad terrae superficiem, &c. Ergo per 6. Theodos. l. 1. spher. reliqui omnes sunt maiores circulo horizontali sensibili. In adiecto schemate, A est centrum terrae, BZenith, C, Nadir, BC verticalis linea; D punctum in Horizonte sensibili iacens; DE. linea horizontis sensibilis, tangens terram in puncto F. in quo & oculus, & apex coni solaris existat.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 11","label":"SOLARIS CIRCVLI CENTRO EXTRA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/11"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 12","label":"COLLIGENDA EX DICTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}