{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 116","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 116","ref":"116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/116.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Respondeo 4. Refractionem in Zenith non esse sensibilem. Deinde etiam si esset, nihilominus tamen defectum futurum in toto sole aequaliter, cuius proinde diameter minor esset futura, quam Solis non refracti, & hunc defectum, non quidem esse Ellipsin figura, sed effectu; deficit enim Sol, sed in circulum minorem, &c. & sic bene potest reuocari ad Ellipsin generaliori sensu, &c. Respondeo 5. Ellipseon augmenta & decrementa non procedere ratione quadam ordinata, sicut anguli inclinationum, sed planò eo prorsus modo praecipitari circa horizontem, sicut anguli Refractionum, vnde euidens est, tacitis aliis rationibus, ipsas naturam Refractionum, non Inclinationum imitari. Obiicies secundo: etiam si detur ista proportio, tabulas tamen ex ea cudi non posse, propter Solis eccentricitatem, quae visualem eius diametrum maiorem & minorem constituat, qua re fiat, vt Ellipsis in re eadem, atque ex refractione eâdem producta, diuersae tamen quantitatis existat, in Apogeo & Perigeo Solis. Quod sic offenditur. Si imum Solis punctum horizontem apparenter insidens, tam in Perigeo, quam Apogeo eandem Atmosphaerae temperiem, altitudinemque reperiat, (quod fieri posse & solere vix audeat refragari quispiam,) clarum est eandem ipsius Refractionem futuram: at Ellipsis vtrobique eadem non eueniet, propterea quod Sol in Apogeo minorem, in Perigeo maiorem circuli maximi occupet arcum; & consequenter supremus Solis apexin Apogeo vicinior sit horizonti, quam Perigeo, caeteris omnibus paribus; quare minor etiam erit differentia Refractionum ab imo & summo Solis puncto prouenientium in Apogeo, quam Perigeo: ergo minor etiam Ellipsis. Proportio ergo non procedit, & Tabularum constructio vacillat, &c. Respondeo 1. Argumentum hoc, aeque pagnare contra quasuis Refractionum tabulas hactenus à quibusuis procusas. Illi enim auctores, qui Tabulas Refractionum condiderunt, Solis eccentricitatem penitus dissimularunt: vnde si illorum Tabulis ipsa sensibiliter non efficit, neque nostris quidquam damni inferre poterit: aut si nobis, & illis. In omni ergo sententia ipsum est soluendum. Respondeo 2. Exista scrupulosa Apogei & Perigei contentione, veritatem vehementer elucescere, nostramque proportionem solidissim è stabiliri. Nam sicut in Perigeo Sol maior apparens maiorem Ellipsin, & in Apogeo minor apparens minorem nanciscitur ex eadem omnino Refractione: ita maioris Ellipseos Perigeae ad maiorem Solis Perigei visualem diametrum est eadem proportio, quae minoris Ellipseos Apogeae, ad minorem Solis Apogei diametrum, si Refractio ex caeteris omnibus paribus eadem ponatur & ita planè oportet, (nec aliterfieri potest,) ex data Refractionum atque Ellpseon proportione, eiusmodi Ellipses prouenire. Et sic patet, quam verum vero pulchrè & vbique semper concinat.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 115","label":"REFRACTIONEM SOLIS QVAMVIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/115"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 117","label":"HYPOTYPOSIS DICTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/117"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}