{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 121-2","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 121-2","ref":"121-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/121-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/121-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/121-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"COROLLARIA PRACTICA. CAPVT LIV. Admonitio. CCias velim, Lector amice, me hoc loco, neque Analemmatis structuram aut vS sum ex instituto, pro ea quam intendo breuitate, (Corollaria enim do) velle docere; quae ambo suppono potius, apud Clauium passim & alios reperienda: neque meum diagramma hîc positum, eo assumere, vt in praxi illud, ad ea quae sequuntur inuenienda, adhibeas, multo enim elaborat ssimum & magnum eiusmodi esse oportet: sed vt ex hoc docendi tantum, & exempli quodammodo gratia adducto, addiscas, qua via & arte, quibusque datis & praecognitis, in eorum quae in hoc negotio ignoras cognitionem sit deueniendum; vnde sicut in exemplis veritas non requiritur, ita ego neque figuram hinc alio fine accommodaui, ideoque lineam horizontalem AB, non discreui, aut pro vero tantum horizonte deputaui, sed modo pro vero, seu rationali, modo pro sensibili; pro re videlicet nata & materia subiecta. Caussae huius rei sunt hae; quod duo isti horizontes reipscti firmamentià se insensibiliter distent, minutis nimirum secundis 9. respectu Solis & coeli solaris, minutis primis tribus circiter, quo fit, vt si Solcentro suo horizontem rationalem insideat, duodecim semper minuta supra sensibilem exporrigat; adeoque sensu vtrumque semper occupet. Deinde quod Astronomi alias exquitissimi, in practicis rebus & instrumentis Mechanicis, istam sensibilis & naturalis horizontis differentiam penitus negligunt; vt apud Clauium in Sacro Bosc. c.1. pag. 162. aliosque passim est videre. Tandem quod in hoc paruo schematismo, absque linearum & litterarum confusione, supra verum horizontem AB, sensibilem non potuissem designare: vnde conueniens erat, vt hic vnicus AB, vicem vtriusque sufficeret. Hisce igitur perceptis, ad Corollaria accedamus. COROLLARIVM I. EX HABITA REFRACTIONE ET AMPLITVDIne ortiua aut occidua visa, verum Solis locum in Zodiaco assignare, beneficio dati schematis per modum Analemmatis assumpti. Data sit refractio, exempli caussa, duorum graduum, Amplitudo ortiua innenta in horizonte AB sit Nv. Age per terminumv, & Zenith C, atque Nadir D, arcum verticalem CVD, qui secet parallelum horizonti YZ, duobus gradibus, secundum datam refractionem infra horizontem depressum, in puncto ξ, eritque arcus νξ, Refractio duorum graduum, & punctum ξ locus Solis verus, tempore ortus aut occasus; Circulus ergo o ξπ, Aequatori parallelus ductus, secabit Eclipticam KIin punctoę. quod ostendet signum, vna cum gradu in quo Sol versatur; si tamen paralleli aequatoris GH, Zodiaco ILKM vtrinque, more solito, fuerint inscripti, aut saltem in Eclipticam IK punctim incisi.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 121","label":"COELESTES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/121"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 122","label":"COROLLARIVM II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/122","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/122"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}