{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 128","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 128","ref":"128","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/128","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/128","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/128.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":396,"text":"primum autem punctum matutinum, & vltimum vespertinum, Solis centro in vero Horizonte locato ab apice Hproiectum, incidit in lineam B, in infinitum protractam, propterea quod Sol maior, ideoque eleuatiorsit quam punctum H, depressior est ergo vmbra ipsius, quam vt sit lineae BD, parallela. quibus positis, sic vlterius vrgetur intentum: illa linea non est recta, cuius media extremis non respondent, aut extrema non obumbrant media, &c. Atqui haec eueniunt vestigio vmbrae à puncto H profectae; igitur ipsum non est linea recta. Maior est euidens; minor probata manet: Conclusio ergo ligat. E quo porro infertur, si linea Aequinoctialis recta haberi non potest, quando Solis centrum à plano Aequinoctialis circuli neque hilum quidem declinat; quanto minus acquiretur accedente motu proprio super Eclipticam. qui Solem ab Aequatoris circulo mox auehit? Superueniente insuper tanta Refractionum malignitate? addita praeterea terrenae semidiametri ingenti portione? Vnde tota tam huius, quàm Meridianae lineae ex hac inuentio, non tantum difficilis, sed lubriea valdo & paruę fidei reperitur. Respondeo primo, hoc totum argumentum speciem & vim aliquam prae se laturum fuisse, si Sol & paruus & valde vicinus terrae existeret, aut terra ad Solis Sphaeram sensibiliter magna. Nunc autem, quandoquidem Sol distantiam à terra nactus est, cuius ad terrenam semidiametrum proportio omnem sensum paruitate sua effugiat, Solis vicissim magnitudo terrae magnitudinem longè excedit: hinc fit, vt istae stilorum in rebus Gnomonicis eminentiae, planè insensibiles existant. Respondeo igitur secundo, hanc differentiam, qua linea vmbrosa à restitudine desciscat, non sensu sed sola ratione perceptibilem esse. Quod vt melius innotescat. Respondeo tertio; planum Aequatoris dupliciter sumi apud Mathematicos, Geometricè & Astronomicè siue Gnomonicè. Priore modo eft omnis latitudinis expers, & sic sumitur in argumento, sed perperam; posteriore modo, non caret latitudine aliqua, sed tantam minimum adipiscitur, quanta est terrae diameter, neque id sine ratione: cum enim Sol quantitatem terrae longè excedat, & à puncto quolibet conum illuminationis emittat, hinc fit vt coni radiosi solaris axis censeri possit non tantum radius is, quem Sol à centro suo in atumen H dirigit, sed etiam is qui ab alio Solis puncto in apicem H affulget, & radio à centro Solis per centrum terrae traducto, parallelus existit; & sic acquirimus superficiem Aequatoris planam Gnomonicam, ex multis planis geometricis sibi aequidistantibus congestam, intra latitudinem diametri terrenae conclusam; quam proinde, dum centrum Solis non excesserit, semper stili GH vertex H, centrum mundi referens, in aliquo horum planorum insidens, occupabit: vnde vmbra talis stili, semper toto die in communem horizontis & plani sectionem, in rigore etiam summo cadet.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 127","label":"PORISMA PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/127"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 129","label":"PORISMA PRIMVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/129","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/129"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}