{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 13-2","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 13-2","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/13-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"quia ipse in horizontem visibilem exporrigitur, cum adhuc infra eundem ex parte rei versatur: ergo circulus verticalis per locum in quo Sol infra horizontem existit ex parte rei, traductus, secat ibidem, parallelum Solis; non ergo cadit in punctum quod horizon cum eodem parallelo commune habet, sed necessario secat horizontem inter paralleli & aequatoris communes cum horizonte sectiones: ex quo euincitur, locum etiam ab vmbra stili adulterinum monstrari. Sed haec in Sphęra recta exerratio, ob angulos valde acutos, quos verticales cum parallelis efficiunt, in sensum, meo iudicio, non cadit. Secus euenit in Sphaera obliqua & Parallela. Quod sic obiter insinuo. Si ponamus in Sphaera parallela Refractionem esse vnius gradus; tum Sol circa aequinoctium vernum adhuc agens in gradu 27. 30'. piscium, exiliet in horizontem, eo quod vni gradui verticalis circuli in illa Sphaera, respondeant 2. 30'. &c. in Ecliptica. Ergo horologiariae vmbrae ostendent Solem in principio arietis, cum ipse adhuc triduum paene absit. contra; quando Sol principium arietis perlustrabit, horologiariae vmbrae, ipsum in tertium ferme eiusdem signi gradum vel parallelum, coniicient. Hisce affinia contingent in Sphaeris obliquis, semperque plus è loco suo mouebitur Sol, quo Sphaera obliquior fuerit. Quia circuli verticales in locum Solis refractè exorientis aut occidentis demissi, à vero loco Solis, quo parallelus cui Sol inest horizontem secat, multum abest, propter magnum angulum, quem verticalis cum parallelo Solis facit; ex hoc enim contingit, vt arcus in horizonte angulum istum subtendens valde sensibilis fiat; ideoque verus Solis parallelus quem percurrit, semper in alienum locum transferatur, adeoque in ortu & occasu, vmbrae locum Soli in Zodiaco adulterinum contribuant. Et haec quidem pro instituta breuitate innuere tantum volui. Nam pro dignitate integrum volumen exigerent. Accidit etiam amplitudines ortiuas & occiduas in Sphaera obliqua maiores apparere versus polum apparentem, quam versus occultatum, quae tamen absque refractione non euenirent. 7. Equo habetur vera ratio, cur sidera orientia & occumbentia Septentrionalia. in climatis borealibus, in boream plus debito 8. Diuvergane. 8. Diutius lucenquam tenebras in quouis loco morari necesse est. Et quo Sphaera obliquior, hoc lux illis diuturnior.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 12-2","label":"CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/12-2"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 54","label":"CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/54"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}