{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 131","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 131","ref":"131","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/131","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/131.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Concludo 3. Dum Sol in puncto E, figurae primae existit, iis quorum horizon in opposita plaga depressus esset linea GH, Solem post occasum verum, appariturum in puncto G, vmbram vero terrae interpositu directo factam, visum iri in C, radium autem refractum GA, casurum in I. Siitaque, quod fieri potest, & factum est secundum historias, EB Refractionis arcus ponatur duorum graduum, quia EG in contrariam partem illi aequatur, erit totus arcus BG graduum 4. Arcus vero totus IF Refractionis diametraliter oppositae, illustratus à radiis Solis per Refractionem procedentibus, erit graduum 8. vnde Concludo 4. Plerumque vmbrę terrenae totum conum scindi & peruadi à radiis solaribus refractis, ex quo Concludo 5. Nullam, Lunae Eclipsin esse, in qua (modò refractio aliqua existat) Luna non aliquo saltem radiorum refractorum lumine tota imbuatur, quod vtique ad varions eius colores non parum facit. Cum enim oppositus arcus quem radij refracti occupant, sit duplus eius arcus, quem locus Solis visi determinat, patet id quod dixi. Concludo 6. Tetros Lunae colores ab horum radiorum in Lunam accursu, haud parum iuuari. Quanquam eosdem etiam ab ipsis vaporum coloribus tingi, non abnuamus, sed libenter concedamus. Concludo 7. Vanam esse eorum opinionem, qui Lunae illos äffingunt è circumiecto aëre aut corpore quodam vapido ipsi Lunae. Et multo inaniorem eorum, qui Lunae lumen proprium esse aiunt. Concludo 8. Id, quod in Sole Elliptico attuli, ex his vehementer confirmari, Chasmata nimirum & Kaumata esse radios refractos, in exhalationes & vapores à Sole impingentes.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 130","label":"PORISMA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/130"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 132","label":"PORISMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/132","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/132"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}