{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 15-2","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 15-2","ref":"15-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/15-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/15-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/15-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":404,"text":"CIRCA TERRICOLAS. CAPVT XXX. Vita in ipso Sole Elliptico sunt adducta, quae hîc dilucidius declaro. Si absque vaporibus dimidium coeli pater tunc praesente Atmosphaera idem homo simul opposita intueri potest sideram. Et hoc quidem sequitur, eius autem conuersum non necessario. 2. Eâdem datâ hypothesi; Sidera quae nobis nondum occubuerunt, orra sunt antipodibus nostris; & quae oriuntur nobis, nondum illis omnino occumbunt. Eodem itaque tempore tam nos quàm Antichthones nostri, Solem contemplamur. 3. Ex eo, quod Solem versus quamcumque horizontis plagam Elliptoidem experimur, intelligidatur, ipsum Sphaericè rotundum esse. Quod autem Sol tam in ortu quam occasu, in austro atque Septentrione contrahatur, docent ortus illius atque occasus Solstitiales, brumales atque aestiui. 4. Si ex Solis centro (vbicunque is tandem versetur) tanquam polo maximus in coelo circulus descriptus cogitetur; omnes homines in terra illi circulo directè subiecti, habebunt suum Zenith in illo Circulo; idenque Solem quadrante Circuli à vertice remotum, videbunt in suis horizontibus Ellipticum. Vnde, Si scire desideres qui qualesque populi quocunque anni die vna tecum videant Solem Ellipticum insuis horizontibus, quando is in tuo vel matutinus vel vespertinus affulget; erunt ij qui subsunt circulo verticali ex Sole vel surgente vel cadente tanquam polo, per verticem tuum descripto: seu qui à locoSolis distant quadrante circuli in globo terrestri. 6. Quare id ipsum vt vno intuitu perspicias; accipe globum terrestrem probum, cuius superficiei inscripta sit Ecliptica in signa & gradus Zodiaci distincta. Locum ergo Solis datum in ea repertum suppone puncto verticali; tum si regionem vellocum darum traduxeris in circuli horizontalis partem orientalem, Sol dato loco occumbet; & omnes populi horizonti circumquaque subiecti, Solem in horizonte suo aut prope, Ellipticum vident, occidentem qui in horizontis semicirculo orientali; orientem qui in occidentali reperiuntur: Si verò locum datum traduxeris in occidentem horizontis arcum, Sol illi loco orietur; & omnes loci occidentalihorizontis semicirculs subiecti, eundem Solem orientem; suppositi verò orientali, occidentem aspicient; sed Ellipsi affectum, pro varia vaporum ratione. 7. Omnibus autem aliis populis, in Superiore homisphaerio constitutis, prout à Zenith magis vel minus abfuerint (manente priori globi fitu;) ita etiam Sol illis eleuatas apparebit, & magis vel minus compressus; qui vero vertidem insederint, eundem perfectè Sphaericum contemplabuntur. 8. Inter omnes tamen, hosce totius superioris hemisphaerij populos, etiamsi homo homini, aut oculus oculo contiguus poneretur, ita vt superficies terrae hemisphaerica meris oculis Solem contuentibus strata esset; nemo alterius ellipsin, aut alias globum Solarem aspiceret; sed quiuis oculus proprium simulachrum reciperet; non ideo tantum, quod conum peculiarem acciperet ab obiecto, vt fit in visibilibus fixis, &c.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 54","label":"CIRCA VMBRARVM, IN LINEAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/54"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 16-2","label":"CIRCA TERRICOLAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/16-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}