{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 39","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/39.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":205,"text":"Omnia homocentricè concauoconuexa, oculo ad vitrum accedente, rem visam augent, recedente imminuunt. VITRA VTRINQVE CONVEXA, ET vtrinque concaua. Praestant haec vitra idem quod mixta, sed intensius. Mista voco, quae constant vna plana, & altera superficie vel conuexa, vel concaua. Quando autem vtraque vel conuexa, vel concaua est, tunc idem, sed multo efficacius, faciunt, quod planoconuexa, vel planoconcaua. Ratio, quia refractio in hisce duplicatur; vnde radij in conuexis altero tanto conuergunt, in concauis tantundem diuergunt. 2. Neque refert, vtrum eiusdem vtraque superficies conuexitatis existat, aut concauitatis, an diuersae; semper enim altera alterius vim, pro sua potentia auget; cuiuslibet autem potentia desumitur à superficie Sphaerica, cuius ipsa portionem participat. 3. Conuexa ergo ad axem opticum obliqua, oblongant rem secundum diametrum vitri inclinatam, ante situs euersionem: postea verò contraria eueniunt, &c. 4. Concaua ad axem opticum inclinata, rerum imagines semper breuiores exhibent, secundum inclinatam vitri ad axem opticum diametrum, in situ & remotione vitri ab oculo, seu obiecti à vitro, quibuscunque. Caussa est, quod radiorum intersectio hic nulla vnquam fiat, cum semper à sese magis recedant. TrantTransferunt autem haec vitra visas res à veris locis mirum in modum, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, &c. Quod etiam in Sole experiri potes, per vitrum simile coloribus tinctum, aut in Luna plena, vitro liquido.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 38-2","label":"DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/38-2"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 40","label":"DE VITRIS HOMOCENTRICE CONVEXIS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}