{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 41","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/41.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"Neque opus est diutius hîc immorari, &c. XVBES. Nubes quaedam ita densae, crassae & coloratae sunt, vt Solem oculis omnino adimant; & de his ad negotium praesens ineptis, nihil est dicendum. Quaedam ita ratae, tenues atque diaphanae, vt aspectum Solis incolumem praestent; quarum duplicem originem inuenio, terream & aqueam. Terrea fumo spisso, aut pulueri sparso non multum absimiles, siccae, calidae, discontinuae, & ex infinitis quasi pulvisculis conflatae sunt, quorum singuli natura sua adiaphani potius quàm perspicui, radios solares magis reuerberant quam refringunt, ideoque obtundendo vel confundendo Soli & inquietando varieque colorando sunt aptiores, quam ordinatè refringendo. Aqueae autem, quia è vapore tenui humidoque sunt enatae, partibusque contiguis, atque pellucidis constant, & superficiem regularem facilius assumunt; idciro lucem ordinatius tam reflectunt, quam refringunt: & huic nubium generi Solis varias è refractione factas configurationes, arbitror potissimum esse adscribendas. Contingit enim saepenumero, vt eadem nubes Solem subingressa in varias contorqueat non tantum formas, sed & ad diuersas mundi plagas modo oblongum, modo coarctatum exhibeat, & plana refractionum modò sint verticalia, modò circuli altitudinum, modò alij in omnem partem obliqui: quae varietas vti saepissimè tam à me quam aliis est animaduersa, non sine singulari animi vel admiratione, vel recreatione, & maximè quando nubes à ventis sunt vehementius agitatae; ita solida, istorum aspectuum, nisi ex refractione, dari ratio non potest. Refractio autem tam varia idcirco accidit, vel quia superficies nubis refringentes identidem sunt mutatae; vel quia totius nubis situs atque inclinatio alia atque alia subiuit; quorum alterutrum (tametum ytrumque saepe concuriit) sufficit ad hanc variationem momentaneam caussandam; haud aliter atque si quis cristallinarum vel vitrearum Schaerarum maximarum segmenta sub Sole volitantia aspiceret; ea enim eundem diuersimodè sane refringerent, pro varietate interpositionis. cuius rei documentum licet sumere ex aqua vel quieta vel agitata; quam enim illic vniformiter Sol retorquetur, tam difformiter hic reuerberatur.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 40-2","label":"DE CRISTALLO, NVBIBVS, NEBVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/40-2"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 42","label":"NEBVLAE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/42"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}