{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 67","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/67.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"IN PRAEMISSAS OBSEVATIONES DIGRESSIO. CAPVT XXXIV. Nte omnia, qui hasce cum meis vel in hoc opere, vel in Sole Elliptico, in Amedium allatis Ellipsibus, atque adiunctis animaduersionibus conferet, miram profectò in omnibus experietur conuenientiam. Quae res & Phoenomeno huic, & doctrinis inde deductis multum fidei merito conciliat. Praesertim quod hae obseruationes omnes me absente & ignorante, sint absolutę, absque mearum obseruationum adminiculo; vt omnis malae fidei suspicio, procul abesse debeat. DE SOLIS EXOTICO IDOLO, &c. Deinde quod sub exortum diei decimi quarti de disco solari affertur, vel me ipso etiam oculato teste, verum esse queat: tametsi enim, neque hunc huius diei viderim, neque aliâs visorum alibi in scriptis meis mentionem fecerim, (quia nimirum Solis Elliptici non pars, sed prodromi erant;) conspexi tamen illos aliquoties, ante surgentem Solem, vno circiter aut sesquialtero horae scrupulo in horizonte consistentes. Colore non differebant, ab illo rubicundo aurorae, nisi quod hic in hoc Meteoro condensatior multo, quam aurorae, instar ferri aut cupri candentis, vel prunae, rufescat. Figurae conformitate cum Sole Elliptico planè conueniebant; praeterquam quod contractiores erant proportionaliter, quam Sol. Magnitudine eundem multum superabant, Longitudo longitudinem triplo plus minus, Altitudo Altitudinem bis quodammodo. Peripheria huius massae, prout à me conspecta est, non apparebat munditer praecisa. Neque fulgor eius tam potens erat, vt lucem in obscurum, vel vmbram in apertum proiiceret. Quaerat nunc aliquis quid hoc spectri sit? Respondeo breuiter; 1. non esse Solem ipsum; & patet, quia Sol paulò post subsequitur, & sua praesentia hoc monstrum quamprimum dissipat; ratio praeterea nulla commoda afferetur, Solem in tantum portentum ampliandi: vt taceam, eodem quasi loco, tanto tempore haerere non posse Solem: vltimo, qui fieret, vt repente, tanquam posita persona, affulgeret Sol, & tam diu ante, velut iners illic haesisset? quis radios illi accidisset? quis tam celeriter fascinum illum ademisset? Non est ergo Sol, 2. Sed illud ostentum. Sed neque parum putum Solis lumen. Quia lux Solis colore caret, dein Sol Sphaericè quaqua versum radiat; ergo illud idolum, quaqua versus spargere debuisset, si pura putaque lux Solis esset. In vno autem visitur tantum loco illud spectrum. Non est ergo mera lux Solis: &c.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 66","label":"OBSERVATOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/66"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 68","label":"OBSERVATOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}