{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 68","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 68","ref":"68","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":187,"text":"Neque praeterea sunt meri colores insiti materiei illi: alias enim illi non extemporales in conspectum prodirent, sed lucis & diei praesentia, constanter in visum occurrerent; sicuti in permanentibus coloribus experimur. 4. Dico igitur hoc visum, esse confusam quandam Solis imaginem, coloribus materiei illius commixtam, quae mutuis radiorum reflexionibus atque refractionibus in illa materia congestis, ita speciem Solis cum coloribus eiusdem vniuit, vt Simulachrum tandem huiuscemodi ad oculum perueniret. Probatur id quod dictum est de colore igneo. quia is similis est colori aurorae rubescentis; coloribus Caumatum; &c. atqui certum & indubitatum est, illos colores mutuo radiorum, luminum atque colorum insitorum concursu nasci per reflexionem atque refractionem. Ergo similiter hîc est philosophandum. Figurae & magnitudinis potissima ratio est petenda à quantitate & configuratione istius massae, Solis radios in sese imbibentis; item à situ ad nos obliquo: tametsi Refractionis vim, multum adiumenti posse addere, non negauerim. Confirmantur haec variis experientiis. Sol enim in lignum abiegnum, (de quo etiam in Apelle) aut pineum tenue appulsus, illud quasi ignitum ostendit, si in locum vndique obscurum obuertatur. Et colores à vitro trigono, vel alias superficie colorata, reiiciuntur in albos parietes, eosquetingunt, &c. Sed his manifestis non immoror.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 67","label":"OBSERVATOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/67"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 68-2","label":"DE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/68-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}