{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 71","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/71.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Et quia dissolutioni copulata leuitas, ad motum facilis est; hinc & Atmosphaerae huius, summa extremitas multum fluctuat; quare enormes isti in Ellipsin meatus (de quibus cap. 32. num. 5.) inducuntur. & singulae in visceribus particulae in superiora eluctando quodammodo ebulliunt; quae res trepidationem Ellipsi solari superinducit, & perimetrum eiusdem serre instar exasperat. Quia nimirum suo interiectu, radios Solis excipiunt, & sic vmbram ellipsi inducunt, quae circumcirca alterna trepidatione continuata, circumferentiam scabram reddit. Quanquam eadem Solis trepidatio atque dilaceratio secundum marginem, à rotidis vaporibus aequè etiam, aut amplius prouenit. Quia nimirum ipsi crudis adhuc, neque coalitis inter se particulis feruntur. quae singulae radios intercipere validè, & limbum solarem scindere possint. Sed cur idem in toto Sole non fit? cur tantum in circumferentia tremit, & dissecatur? Respr. totum Solem tremore saepissime visibili concuti, febrientis instar, ita vt loco moueri videatur; sed hoc non semper fieri aut notari, ob radiorum in medio Sole condensam congeriem & vim, qui ad peripheriam debiliores, facilius ab istis corpusculis praepediuntur. Et sic ratio primi, sufficienter reddita videtur. Consule etiam cap. 26. De Nebulis; vbi hanc quaestionem delibaui. Hinc apparet sedulum Astronomum, ex hisce Ellipseon symptomatis non temerè de tempestatibus pręsagire; neque inutilem aut inanem in hisce rimandis teri operam; cum maxima ex istis ad meteorologica subsidia depromantur, multaque rectè philosophandi opportunitas ingeratur. Etenim si antiquis, & rectè quidem, ex pallore Lunae pluuias, rubore ventos, candore serenitatem praecipere licuit; cur idem nequeamus modo è Sole? è Sole inquam, non nudo, sed Elliptico? Is enim hoc priuilegio fruitur, vt faciem coeli in chartam secum deferat.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 70","label":"DE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/70"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 72","label":"DE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}