{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 73","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/73.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":449,"text":"Ratio certe alia non apparet. Dices 1. Sequi ex hisce, Atmosphaeram obtusam subesse nubibus; quod est falsum. Halitus enim terrestres & sicci, in supremam aëris regionem penetrant: & manc aurora rubescit antequam radius Solis nubem vllam feriat. Aut ergo id quod pluuia cadens abluit, non est Atmosphaera composita ex illis flatibus; aut si est, non supra, sed ex dictis, infra nubes domicilium figunt; inuita experientia, &c. Respondeo Atmosphaerae illius hebetis, alias partes excoctas & subtiles, alias crudiores esse atque minus edomitas: iam priores in altum euolant, hae infra nubes retinentur; illae à pluuia nil patiuntur, hae dissipantur. Dices 2. Ergo superior Atmosphaerae turbulentae portio, adeoque conuexa illius superficies, qualis qualis, maner. Ergo Solis in illa Refractio, etiam post pluuias durat. Respondeo reliquias superiores huius Atmosphaerae, solas propter tenuitatem non multum posse ad transformandum Solem. deinde eas dissipari partim à nubibus pluuiosis, quae quaquauersus operantur; partim amplitudine loci; partim penuria materiae conseruantis, quam subministrabat portio inferior; partim ab agentibus superioribus, in acrem purum easdem facile conuertentibus. Splendorem aurorae crepusculinum diu ante nubes collustratas exoriri certum est; sed ille fulgor ordinarius, non est hic rufeus & caliginosus, de quo loquimur; sed longè alius subtilis, an cenus, subalbicans, qui etiam in Atmosphaera limpida durat. Hic autem non ita diu, nec quotidie apparet; vnde in materia ipsum humiliore inhaerere, quam sit aurorae, dubitari vix potest. Sed dices 3. Hoc saltem sequitur, Atmosphaeram serenam nubibus subesse. Cui tamen ratio aeque repugnat. Quia vapores illi aeque altè, imo altius possunt ascendere quam nubes. Deinde nubes coelo serenissimo in aëre enasci, solenne est, & oculo exploratori quotidie obuium; vnde hae nubes, nisi è vaporibus illic natantibus? Praeterea nubes ingentes in aëre pendulas vnius saepe horae spatio euanescre, & in corpus diaphanum redigi, quotidianum est, in quid hae nubes? nonne in tenues vapores atque in aërem abeunt? Vapores igitur non sub, sed supra nubes sunt. Respndeo. Argumenta haec rectè probare vapores aeque altos aut altiores esse nubibus, ideoque non male inde sequi, Atmosphaerae limpidae summitatem non concludi posse infra nubium fines: non autem efficere, ex eo, quod cadentes pluuiae potiorem Atmosphaerae caliginosae partem diluant, metas Atmosphaerae illustri, infra nubes necessario figendas. Illud solum sequitur, pluuias esse caussam Atmosphaerae clarae, sublatâ nebuiosâ. Atqui dices 4. Atmosphaera lucida, est asserta humilior, quam illa tenebricosa, &c. Ergo planè infrà nubes est locanda. R sp. Negari consequentiam. Nihilominus enim humilor esse potest haec Atinosphaera quam illa, etiamsi vtraque nubes transcendat, &c. Dices 5. Qui ergo fines vtrique Atmosphaerae sunt ponendi? quantus vtrique à terra recessus? Respondeo 1. Quisascendit in coelum, vt vaporum, atque exhalationum iter mensuraret? vt spiritus quo vegetamur, amplissima habitacula, metiretur? praesertim cum in hac subtili atque recondita obscuritate, sensuum adminiculis, experimentorum praeuia luce propemodum destituamur, ita vt ratio poene sola in hac palestra decertet.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 72","label":"DE VENTIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/72"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 74","label":"SENTENTIA TYCHONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/74"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}