{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 80","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/80.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":379,"text":"RESPONDETVR. Ad auctoritatem. Verum est dictos auctores plerosque de superficie refractoria discreta expressè non esse locutos, propterea quod aliqui Recentiorum ex instituto non egerint tam de Refractione in genere, quam de hac Solis, & non tam modum quo, quàm an sit, exagitarint; vix tamen interea proferetur, qui eandem expressè etiam negauerit; cum ex communibus Refractionum regulis, atque Opticis antiquioribus eius necessitatem haud ignorarint. Et si quis tandem expressè eam inficiaretur, eius nos auctoritatem in hac parte, tanti faceremus, quantum rationes, quibus niteretur, valerent. Nam Vitellio, loco citato, vaporibus distinctam superficiem largitur; in hoc solo impegit, quod aurae huic vitali vapores pro necessitate non indulserit. Et Alhazen agnoscit superficiem hanc, sed in concauum Lunae educit, inde enim ad nos vsque omnia continuata, ideoque Refractioni nulli, obnoxia facit: etiamsi densitatis discrimen interueniat, &c. Agnoscit ergo superficiem refractoriam, sed nimis altam. Nam aër sub concauo Lunae, aut qualecunque tandem corpus illud sit, & quomodocunque à coelesti differat, radium Solis non refringit, quia non oblique, sed rectè in illud, (ad sensum saltem) incidit. 2. Ad experientiam. Tametsi superficiei huius distinctio in oculos non cadat; non ideo sequitur: Ergo non est. Negatur .n. consequentia. Quod autem in oculos non cadat, caussa est, maxima diaphanitatum inter sese similitudo, qua fit, vt sensus continuum à contiguo eximere non queat. Nonne tabulae vitreae planis superficiebus perpolitae, imaginibus conseruandis & defendendis à puluere praepositae, intuentis aciem frequenter effugiunt, & manum palpantem eludunt? & tamen discretae sunt aëris & vitriatque imaginis superficies. Ampullam vitream mundam, aqua limpida repletam, pro solida cristallo, spectatori cuiuis facillimè vendites, & ego pro tali habitam saepissime vidi: & tamen vitrum & aqua distinctis extremitatibus sese contingunt. Vinum aquę colore simile, supernatat, absque commixtione, diligentiam tamen visus in discernendo, ęlusam esse, solus vel odoratus, vel gustus testatur. Rhenum lacui Acroniano innatare impermixtum, si coloris differentia abesset, visus solo tactu & motu adiutus perciperet. Ventos in aëre circumlatos quis ignorat? ab aëre tamen discretos quis aspexit? Discretos tamen esse, vix vllus diffidebitur. Ita, si experientiam ducem sequamur, dicemus aërem nostrum superiore aliqua superficie finiri, etiamsi ipsa, corporum contiguorum similitudine omnem oculo3. Ad rum industriam euitet. Ad rationem. Ex eo quod aër homogeneus, elementum atque corpus simplex sit; malè infertur, etiamsi diuersum corpus non intercedat, necessario continuum, & non etiam contiguum esse. Instantiam habes manifestam in aqua congelata, quae innatet fluuio, corpus simplex simplici, homegeneum homogeneo, elementum elemento.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 79","label":"SIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/79"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 81","label":"RESPONDETVR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/81"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}