{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 92-4","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 92-4","ref":"92-4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-4.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":255,"text":"CAVTELAE IN CONSTITVENDO FVLCRO. CAPVT XLI. Vobus maximè modis accidere potest, vt Sol, cùm non est, Ellipticus tamen appareat. Alter cum charta obiecta conum Solis radiosum non recta sed oblique abscindit: id quod manifessè cernitur, quando Sol per rotunda foramina, in pauimenta templorum aut domorum descendit, in illorum enim superficie oblongus apparet; in quod vitium procliue est labi, si vel charta sine tubo, vel tubus absque charta sit mobilis; vt nil dicam, difficillimum esse hisce viis Solem in eodemloco chartae retinere, aut ad certam stabilemque longitudinis diametrum reuocare: cuivicissim errori & difficultati occurritur facillimè, quando asserculus AC ad diamerum tubi ST rectus erigitur. Alter cum vitrorum vel vtrumque S & T, vel alterutrum S aut T, diametro tubi ST, non ad rectos sed obliquos inditur angulos; aut cum ST, non per centra vitrorum (quae vitra alioquin iusta supponuntur) sed per latera incedit: Sol enim in eiusmodi casibus ordinariè in ellipsin declinat; vnde hisce fallaciis est occurrendum, recta vitrorum impositione, quae fit si per vitrorum centra diameter tubi ad rectos transeat. Hoc autem an sit necne, ipsa diligens experientia & sedula artificis industria docebit. His ipsismet modis in contrarium peccatur, vt Sol Ellipticus in circulum deducatur; si nimirum vt antè charta certa aliqua obliquitate Solem excipit, eo vsque dum diameter altitudinis diametrum longitudinis exaequet: aut dum vitra similiter, vti prius, vel ad latera Solem excipiunt, vel per centra quidem, sed obliquum hauriunt. Qui errores, vt ante arcentur, si tam charta quam vitra ad diametrum tubi sintperpndiculariter erecta. QVOMODO EXCESSVS VEL DEFECTVS DIAMETRORVM SOLARIVM INquiratur, in Minutis 1', 11', 111.","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 91-3","label":"CANTVR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/91-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/91-3"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 93","label":"CAPVT XLII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}