{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Refractiones coelestes 93","citation":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes 93","ref":"93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Refractiones coelestes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes","urn":null},"verse":false,"words":162,"text":"CAPVT XLII. Biter praemoneo, excessum & defectum esse sub nomine duplici rem vnam, portionem nimirum diametri solaris; quę dicitur excessus, quia longitudo Solis, superat hac patte altitudinem eiusdem; dicitur defectus, quia altitudo hac particula deficit à longitudine. Geometricè ergo, sic reuocatur iste excessus vel defectus ad mensuram certam, vt minuta, &c. Postquam per accuratam obseruationem longitudinem Solarem eiusque excessum es nactus, quaere mensuram vtrisque communem, ad sensum saltem, alterna quadam detractione, per 3. l. 10. quod opera circini cito sit. Haec inuenta mensura metietur tam omnes & singulas priores partes; quam ipsam totam longitudinem solarem, adeoque & excessum, & quotientem primum, & quotientis, si quod fuit residuum, per pronunc. 2. l. 10. Igitur si hac mensura excessum diuidas, & quantitatem in quotientem primum ducas, & residui primi quantitatem addas producto; habebis totam Solis longitudinem in partibus mensurae communi aequalibus: atque sic constabit tam excessus, quam diametri solaris ad hanc mensuram ratio; quae diligenter est consignanda numeris. In exemplores manifesta fiet. AGRE Mart. post merid. cum Sol altus esset gradum","prev":{"citation":"Refractiones coelestes 92-4","label":"CAVTELAE IN CONSTITVENDO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/92-4"},"next":{"citation":"Refractiones coelestes 93-2","label":"CAPVT XLII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/refractiones-coelestes/93-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Refractiones coelestes. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Refractiones_coelestes","quality":"ocr"}}