{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 101","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/101.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Secundo. Certum esse, lentis partes omnes ordinatas & distinctas videri. Tertio. Istarum visionum caussam esse proximam & immediatam, praesentationem seu picturam factam & receptam in tunica retina: obiecti quidem confusam, lentis autem ordinatam: certum vero est, actum videndi, sequi modum & qualitatem repraesentandi: si praesentatio visibilium confusa antecedit, sequitur visio confusa, si limpida & ordinata imprimitur species, exprimitur à visu similiter sincera & distincta. Quartò. Cur autem obiecti species in dato casu sit confusa in retina, & lentis ordinata, caussa est, quia haec est in humore crystallino confusa, illa distincta & ordinata. Certum autem est, humorem crystallinum omnes species confutè allapsas ordinare, & omnes ordinatas confundere. Cur lux con Quaeret aliquis, tertiò. Cur si species fusa, non ap omnes confunduntur, non etiam concarrat confunditur lux? nam nulla lucis muratio apparet, in statione & situ lentis quo fusa? cunque, semper enim lens illustris apparet, siue obiectum rectum, seu euersum siue denique confusum aspicias, lucis tamen sensibilis aliqua & localis mutatio non comparet. Respondetur, primo, Hoc idem argumentum pugnare contra quoduis obiectum homogeneum & vniConfusio spi color. Nam si lentem obuertas in album rierium in aliquem maximi palatij parientem, vt omiculoriipse solus eandem respectu visus occupet i non nonon senties vllam situs mutationem, in tatur. statione quacunque, sed semper albore vniformem conspicies; sic caeruleum caeli colorem: sic subobscurum montis. igitur hoc lucis non est peculiare, quòd non euertatur, vel euerti non sentiatur; euertitur enim: quod autem euersio non sentiatur, caussa est, quod lux homogenea & similaris cum sit, etiamsi radij eiusdem stationem varient, tamen id oculus non percipit, quia semper simili luce afficitur: id quod manifesto experi mento elucescit in trochi conuersione velocissima, quem visus stare putat: & tamen rotatur. quare rotationem non sentit? quia cum trochus vnicolor suppo10 natur, specierum successiua migratio non sentitur, similis simili succedit.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 100.6-7","label":"100.6 to 100.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/100.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/100.6"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 102.1-4","label":"102.1 to 102.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/102.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/102.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}