{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 110","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 110","ref":"110","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/110","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/110.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Sicut oculus idem obiectum, reliquis omnibus inuariatis, aliter videt 10 in distantia alia atque alia; & in proportionata clarissimè & distinctissime; in minus proportionata aegrè admodum & maligne, sic lens quaelibet, habet vnam certam ab obiecto eodem distantiam, sub qua species ab eodem perfectissimè in chartam traijcit; sub alijs autem maioribus vel minoribus, hebetius easdem refert. Ratio efficax. Quia obiectum in distantia vicina basin communem remo 20 tiorem; in remota, viciniorem format, tam in oculo, quàm in lente conuexa: vnde datur tandem experientia teste, vbi nihil sensibile formetur; eiectae sunt enim omnes species lentis refractione. Vnde, Septimo. Sicut obiectum in distantia tandem aliqua remotissima ab oculo quocunque penitus non videtur, & in vicinissima non discernitur; sic in specierum per lentem intromissione, datur tandem aliquis tantus recessus, vt species in charta penitus euanescant, datur tantus acces sus, vt nequeant disceri. Ratio à priore in vtrisque, quae hactenus in reliquis etiam casibus data est, quia basis communis, in qua species bene ordinatae repraesentantur, cadit extra retinam in oculo, extra chartam tubo vel lenti obtentam, & ab obiectis longinquis cis, à nimis vicinis trans eandem. Octauo. Qui sunt visu longo & prespytae vocantur, praediti sunt humore, rystallino satis lato & lenticulari; eumque imitatur lens planior conuexa, sphęrę maioris portio. Qui sunt visu breui, 4 & Miopes dicuntur, adepti sunt humorem crystallinum globosiorem, ex minorum sphaerularum segmentis compositum; eumque ad viuum imitantur, lentes conuexae sphaerarum minorum por 50 tiones. Tametsi credibilius est, segmenta humoris crystallini sensim in figuras alias, quam sphaericas abire. Atque ex hisce manifestum est, quam specierum per lentem conuexam intro 35 II. missio, graphicè in omnibus naturale oculi organum imitando exprimat; cuius ratio a priore vnica fere, & potissima est, specierum per humorem crystallinum & lentem, similis & proportionata Refractio: haec enim radios alioquin temere & gratis diffluxuros, frangendo in ordinem cogit, & ita in basin vnam disponit, vt obiecti picta imago venustissima resultet.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 109","label":"OCVLI ET TELIOSCOPII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/109"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 111","label":"OCVLI ET TELIOSCOPII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/111","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/111"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}