{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 12.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 12.1-4","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/12.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":299,"text":"Sicut autem Sol & lux Solis, adeoque etiam Maculae & Faculae 10 Solares, speciesque earundem hemisphericè in totum vniuersum proiectae, sunt obiectum visus vndequaque parens atque obuium, materiaque disputandi, describendi, delineandi, depingendi communis, 15 atque omnibus in toto orbe terrarum libera; ita vicissim eaedem Maculae atque Faculae certis locis atque temporibus visae, notatae, inque ordines certos digestae, sunt llorum locorum, temporum, atque per 20 sonarum, ita singulares & propriae, vt aliis attribui nullo modo debeant aut valeant. Vnde cum neque primo, neque altero genere consideratas Maculas auferre vlli potuerim; impossibile est easdem à me vlli hominum subductas esse neque in his, opinor mihi bellum quisquam mouerit. Ars ergo pingendi ab Italia ad me fuerit Germaniam delata. Quaenam obsecro illa ars? quando? per quem? scilicet, ego Maculas pingere didicerim tum primum, um easdem pridem pictas alijs obiecerim? Sed quodnam illud pingendi artificium? Nihil aliud intelligo hic (nam de simpli aspectu Macularum suo loco postea, quam peritiam illas rectè in chartam deducendi, dictorum aliquo modorum, seruata apta cuiuslibet tàm ad se, quàm alias quascunque, magnitudinis, figurae, loci, litus, proportione, habita locorum, temporum, atque durationum ratione. Sed & perpediculi, seu circuli, planique verticalis diligenti animaduersa sectione, vt ex hac in penicilli Solaris vestigium, sub circuli figura in charta signatum, inscribere liceat eclipticam, ad locum, & motum Macularum inueniendum necessariam. Hęc inquam omnia, atque hisce affinia, à nullo mortalium ego didici, docui multos, quod patet ex euulgata mea Tabula, in quam recto situ atque ordine Maculas non digessissem, si artis huius Magistrum coelitus reuelante Angelo expectassem. Quanquam Censor Apellis ille, praeter vsum Telioscopio exercendum nihil, vel parum 55 II. docet. Ego autem ad ea, quae in Tabula proposui, solo foramine nudo, tubo inspectionis seu Helioscopij, atque artificio reflexionis vsus sum. Caeterum quia Criticus Apellis in tota sua Historia apparentem motum Macularum rectilineum tantum, eumque secundum eclipticam parallelum propugnat.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 11","label":"PECHMETA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/11"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 12.5-8","label":"12.5 to 12.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/12.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}