{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 131.5-8","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 131.5-8","ref":"131.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.5.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Confirmatur haec res alia manifesta experientia. Nam, sicut in prioribus dixi obiecta remota per eundem tubum ad missa aliter allucent quam vicina, & vicina quidem maiorem chartae remotionem à cauo desiderant quam remota; & si vicina quidem rectum starum obtinent, remota peiusculè habebunt in charta, aut vice versa; si proportionatam tubi compositionem nacta sunt obiecta remota, male habebunt vicina: quod idem successiue fit circa obiectum idem in distantia vicina & remota. vnde si Solem ad Telioscopium ita componas vt hyeme Maculas & Faculas limpidissimè ostendat in charta, si omnia immutata relinquas vsque ad initium Cancri, non idem mpetrabis à Sole aestiuali, quod hyemalis sponte indulsit. nam totam basin minus nitidam, & Maculas Faculasque longè nebulosiores, atque hebetiores offeret quam fecerat in Capricorno. Contra idem praestabit in Capricorno, si hospitium rectè aptaueris in Cancro. Haec autem, teste perpetua experientia, nunquam fiunt, nisi solius distantiae mutatione, quamdiu enim eadem lentium, tubi, atque chartę dispositio, eadem opiecti magnitudo, figura, situs, lux, color, atque distantia, manent &c. impossibile est, vllam omnino in transmissa imagine variationem euenire. igitur cum in Sole tralucente baseos qualitas statis anni temporibus mutetur, nulla circa tubum mutatione facta, nulla Solis circa figuram, nulla circa colorem, situm, nulla circa magnitudinem intrinsecam, oportet omnino hoc euenire à solo Solis accessu & recessu, quemadmodum in omnibus alijs visibilibus quotidiana experientia euenire videmus. Planetarum Tertio. Idem Telioscopium seruit ap magnitudiprime ad comparandas Solis Lunaeque nes visuales & nonnullorum planetarum inter se maTubi hemegnitudines visuales. nam sicut Sol, ita ficio interse tanferumetiam Luna per eundem Tubum satis bo num ijsdem retentis aperturis pulcherri-tur. mè intrat. id quod ego frequenter feci vnde Lunam modo maiorem, modo minorem II. norem, modo aequalem Soli reperies. vnicum milliare Italicum, addo ad GerEadem arte, ipsas Lunares Maculas assemanicum, addo ad Horizontem sensibiqueris. Eadem arte, insigniorum quoque tem sine ratione & contra sensum restrinplanetarum, praesertim perigaeorum magemus? nunquid à milliario Italico, à gnitudines tubo transmissas excipies, & Germanico, ab Horizonte visibili, dicecum Sole Lunaque conferes, sicut in Apelmus omnia obiecta visibilia eiusdem tese meo, aliasque saepe feci. noris, eiusdem vigoris ad Tubum cunQuartò.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 131.1-4","label":"131.1 to 131.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.1"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 131.9-12","label":"131.9 to 131.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/131.9"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}