{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 133.5-8","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 133.5-8","ref":"133.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.5.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"quod non fieret, si basis solaris non tantum maior, sed multo quoque illustrior, quam esset circumstans Solis iubar, &c. & ratio à priore. Quia quo maior est conuexae lentis apertura, hoc semper fit illustrior Solis imago; cum enim totus Sol in quodlibet illius superficiei punctum colligatur, ex eoque rursus in basin communem, quam circulus obseruatorius insidet, diffundatur: paret totum Solem toties in illam basin effundi, quot sunt in apertura lentis assignabilia puncta. Certum vero est, in ampliore lentis detectione plura puncta esse Solis collectiua, quam in arctiore. Vel, si mauis, è radijs soaribus ab vnico Solis puncto profluentibus argumentari, idem hac ratione efficies. Maior lentis conuexae detecta superficies accipit plures radios ex vno puncto allapsos quam minor, quia ipsa fit basis maioris penicilli, quam superficies minor. igitur cum beneficio refractionis omnes isti radij denuo colligantur in vnicum punctum, ad basin communem stationis ordinatae, inde fit, vt simul fortius repraesentent speciem, quàm si pauciores fuissent, sub derectione minore. Hinc. Quarto. Datur ratio, Cur obiectum quoduis à Telioscopio illustrari videtur, non tantùm ampliari; quia si obiecti aliquam partem libero oculo intueor, ex vno illius puncto plures in pupillam meam radios non haurio, quam ipsiusmet pupilla: capacitas admittit, reliqui omnes extra diuergunt alio; Tubus autem longe plures alios quos capit refractione in pupillam deducit, &c. quo autem oculus vnum punctum visibile per plures radios haurit, ita certum est, illustrius ab eodem rideri: quia pictura in retina ad videndum dleterminans, ex confluxu plurium radiorum in suis punctis est illustrior. Quod autem decepit nonneminem, est, quod totum obiectum, Luna v. g. dum sub maiore magnitudine per tubum spectatur, ex illa quasi explicatione partium, apparet luce magis dilutum sicut è contra inuerso tubo, si apiciamus obiectum remisse illuminatum, eadem opera sub multo minore apparente magnitudine, videbimus quasi intensum ex illa veluti partium constipatione. Quinto. Rursus, ex eadem fonte desumitur ratio species visibilus ita fortes introducendi, vt etiam aperta fenestra nequaquam diluantur, sed perbene perspiciantur &c. id quod amplis lentibus assequeris, res certa, & visenda.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 133.1-4","label":"133.1 to 133.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.1"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 133.9-13","label":"133.9 to 133.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/133.9"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}