{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 138-2","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 138-2","ref":"138-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138-2.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"QVAESTIO IX. Quid de Circulis & obseruationibus quae ex vnica lente conuexa in chartam deducuntur, est sentiendumisuntne alicui usui? Respondeo. Circulos & obseruationes ex vnica & sola lente conuexa in chartam 45 raductas, habere vsum non exigui momenti, quia in illis refractionum diffeentia fere nulla sensibilis contingit, praeertim si lens adhibeatur planoconuexa, sphaerae magnae segmentum. Cur autem 50 in eiusmodi lentibus refractio poene nihil officiat, caussa est, quia lens caua deest, quae refractionem vehementissimè auget; deinde quia radij omnes, propter lentis deuexitatem, transeunt ad angulos pa 55 IV. rum differentes, & quasi rectos, & hinc refractionum discrepantia parua interce dit: ex quo fit vt curricula Macularum itineraria, sint quasi vbique sibi conformia & loca motusque veri absque erroribus vllis sensibilibus, inde deprehendantur. Talium autem lentium circuli difficillimè obseruatione acquiruntur, propter nimiam lentis à charta, siue huius ab illa distantiam; quae lens & charta, prout supra dictum, debent semper esse sibi parallela & ad eundem axem concentrica, &c. haec autem sine magno instrumento fieri nequeunt. Itaque speculatio facilis & plana, sed praxis ardua est. Species istarum lentium sunt valde intensae, & si lens bene figurata & polita, admodum mundae & praecisae. QVAESTIO Quomodo Circulus obseruatorius practicè est designandus? Ante omnia oportet, vt à Telioscopio probo & Machina obseruatoria sis bene instructus. Tum vt in schemate numero primo vides, Tubum ab mn, vel Fg. rectè distractum insere retinaculis R & T hoc modo, vt axis tubi fig sit parallelis. rectae ilem, & perpendiculares IC, KI, & mn, ex I, K, & m, ad axem erectae, sint omnes inter se aequales, punctumque C, sit simul centrum Circuli obseruatorij, simul baseos solaris. Quibus ita constituris, applica totam Machinam ad Solem, vt orificium Telioscopii E, radium Solarem haexceptum transmittat in chartam E, cuius basin annotabis duobus circini cruribus simul si commode fieri potest ma, & b, deinde transuersim in punctis d, & e, ita tamen vt diligentissime attendas, ne lineam minorem accipias quam sit baseos diameter: quod si ob amplitudinem baseos duo simul puncta marginalia commodè assequi nequeas, nota primo, vel supremum punctum a, vel infimumb, tum retento Sole in statione cadem, (quod fiet si manu sinistra basin prehensam secundum Solis motum sensim mouendo dirigas) notabis oppositum b. postra laterale d, Sole semper in duobus punctis a, & b, notatis limiter retento, tandem ad punctum quartum, e, pergens ex tribus notatis, quo facto, vtraque Machina Helioscopica cum suis partibus. Caput. Tabella charliCharta fera Retinas curia. PeCirnei.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 138","label":"QVAESTIO. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 138-3","label":"DEMIAE TERRANE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/138-3"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}