{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 141.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 141.1-4","ref":"141.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Insuper Faculam nouam C, hic exhipitam, illic omissam esse, id quod saepe facio, vt scias me nullo modo, quidquid in autographis obseruatum & annotatum habeo, in aes incidi curasse. Sunt praeterea occidentales Maculę d, e, quarum cursum expressum inuenies in Obseruationum Imagine 51. Decembris tertia, sub littera a, à die Decembris tertio, vsque ad nonum: nam ante tertium nulla fuit, sed nata est tunc, & apparuit minima atque tenuissima, semperque ad exitum vsque creuit; vbi obiter nota, incisoris incuria, eius figuram die 3. repraesentatam esse nimis magnam & nigram. tenuissima, & minima fuit, sed ceverrimè creuit & intensa est nigrore: id 20 quod frequens est in hoc phaenomeno, & cum die tertio vnica enata esset, multiplicata est ad diem hunc septimum in nouem distinctas Maculas, situ & figura talibus, quales ob oculos positas con 25 templaris. Ad litteram F, habes Maculas tres orientales, non magnas quarum orientaliores duae se mutuo contingunt, licet incisor id non expresserit, & harum cursum 30 videbis in praedicta Obseruationum Imagine tertia Decembris. Mirè autem sese variarunt hae Maculę à septimo ad vndecimum Decembris. nam vlterius non durauerunt, sed in medio Sole generatae, in 35 eodem interierunt, post vitam trium dierum. g, sunt Maculae tenues & aequabiles orientales, illarum cursum, mutationes, & in faculas conuersionem, &c. videbis in praedicto schemate, sub littera de h, i, K, sunt omnia noua, antea non visa, apud h, est vna Macula notabilis, multarum paruularum dux; deinde sequitur mira vmbrarum & Facularum 45 luculentarum congeries. Cursum huius massae ab hoc die 7. vsque ad 14 praesentatum habes, sub dicta imagine littera f. lam, sunt itidem Maculae plures orientales, quarum maiores duae nucleum gestant, sed ortum, & interitum illarum, augmentum & decrementum, est cernere in eadem dicta imagine, sub littera C. no, p, sunt Maculae minimum decem, densiores & rariores, circumfusis Faculis 55 IV. inclusae, intermixtis passim, & adiacentibus vmbris, quarum cursum plenarium, ad decimum sextum vsque diem, require in Obseruationum Imagine 52. quae est quarta Decembris, sub littera a, & miras mutationes aspicies que est noua & luculenta Facula, vmbris exilibus circumdata.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 140.6-10","label":"140.6 to 140.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/140.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/140.6"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 141.5-8","label":"141.5 to 141.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/141.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}