{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 143","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/143.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"cum enim Phaenomeni licet maximè varij tenorem tamen eundem & suis temporibus sibi similem semper animaduerterem, ex alia verò parte, vel contradictores innumeros & potentes, 10 vel obseruatores oscitantes & Solem atque veritatem obscurantes potius quam illustrantes, nonnullos etiam aliorum auribus seruientes intelligerem: ne veritas opprimeretur vllo modu, siue per vim siue 15 per ambitionem: necessarium omnino duxi, omnia quam posset fieri minutissimè persequi, atque studiosissimè inuestigata in lucem protrahere. Nam alioqui contra ingeniosam pertinaciam, vel ob 20 firmatam contradictionem parum omnino effecissem. Addo, impossibile esse, absque exquisitissima harum minutiarum ventilatione & notitia, in motum & locum verum huius Phaenomeni penetrare. 25 Igitur cum hoc Phaenomenon nec prudenter asseri, neque solide stabiliri, neque indemne conseruari atque defendi valeat absque ipsomer: illud autem non habeatur aut possideatur, nisi sola ipsius co- 30 gnitione, haec enim est, quae Phaenomeni possessorem genuinum facit: cognitio verò sine sedula ipsius peruestigatione per assiduitatem obseruandi instituta, nullatenus (nisi Deus singulari priuilegio aliquem donare, aut nescio quis Angelus caelitus id reuelare dignaretur) obtineri queat: hinc vt ipsum Phaenomenon haberem, vt aduersus impugnatores tuerer, vt ab iniuria Sutorum & Sartorum 40 vulgique imperiti rabiosis vnguibus, rem tantam indignissimè lacerantibus eriperem, totique mundo & litteratorum Senatui, ipsam merissimam nudissimamque veritatem, sed irrefragabiliter ostende. 45 rem: tantum laborem adhibui, tantum temporis insumpsi, tantum olei operaeque impendi. Hinc rerum minutissimarum, sed vt parebit, à quibus maximae dependent, tam pertinax, tam scrupulosus, 50 tam curiosus rimator & arbitrator solicitus euasi Quod si non fecissem, Phaenomenon nobilissimum ignobilissimè tractari, & dirum in modum pessumdari, oculis nequidquam illachrumantibus 55 IV. conspicaret, frustra veras quidem, sed surdis & ignauis irrisoribus obiectans lamentationes. Nunc pro Phaenomeno si Phaenom opponam ipsissimum Phaenomenon, & non solare ex ipso ipsum validissimè propugnem, se ipso desin nemo opinor erit, qui meis succenseat dendum est. industrijs; qui boni non consulat nauitatem, sine qua nec ignauos arcere, neque oblectantes compescere potuissem. Ad Rhombum igitur, & Obseruationum examen redeo.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 142.13","label":"TETIVPMEN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/142.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/142.13"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 144","label":"OBSERVATIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/144"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}