{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 151.12-15","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 151.12-15","ref":"151.12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.12.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Dixi initio, esse alias multas hunc angu lum supputandi vias; nam & ego alia vius sum Ingolstadij, & alia Friburgijs & de facto alijs vsi sunt & vtuntur discipuli mei; quibus nunc recensendis supersedeo, erit fortasse, cum occasione opportuna, de his vberior scribendi locus; nunc festinanti ad alia, in hisce diutius & superfluè inhaerendum non censeo. Et omnes isti modi angulum Eclipticę eum verticali ad datum tem pus, aut Solis altitudinem constituendi, sunt praestantes, & tuti; in praxi tamen vnus alio expeditior & errandi periculo minus obnoxius est. Ego angulos plerumque in Astro labio Gemę Frysij Problemate 4. explicato, indagaui. Tametsi tertius in Analemmate Elliptico explicatus, aeque securus, & in praxi facilis videatur, angulumque gen metricè tantum, sine numeris inueniat: alter autem per numeros tantum, &c. sed quartus ob vsum copiosiorem, mihi semper amplius arrisit. Praxis angulum dictis modis inuentum, in rirendum abseruatorium applicandi. CAP. XLI Mnes Maculae obseruatae per Te gitus curhoscopium, proijciuntur in chartam sius & consitu euerso: vnde duplici modo uersus. potest angulus applicari in obseruationem, vel euerso vel conuerso situ. Si Maculae litum euersum retinent, etiam Angulus, & Ecliptica retinebunt, de qua tamen re monendus est Lector. Si conuersum, etiam ista rectum induent. Exemplum situs vtriusque habes in adie cto schemate, in quo ad diem 7. Iulij, horam septimam matutinam 1/ vnius horę, habes obseruatas Maculas & Faculas a, b, c. &c. situ euersu, ad perpendiculum CE, cuius cum Ecliptica angulus euerso situ est CAFs eadem Maculae, Faculae atque Ecliptica sunt situ recto a, b, C, &c. & lineam Hi, pro Ecliptica respiciunt. vbi vides summa infimis & ima supremis permutari. Fit autem hoc propter decussationem naturalem radiorum, & specierum solarium. Eo aurem modo, in situm rectum ordinaui, omnes Obseruationum mearum Imagines libro sequenti producendus. Exemplum","prev":{"citation":"Rosa Ursina 151.7-11","label":"151.7 to 151.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151.7"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 151-6","label":"LIBER II. Cap. XL","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/151-6"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}