{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 157","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/157.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Decimaoctaua, Neque tamen omnes etiam, vel Maculas vel Faculas, vel Vmbras à me in obseruationum autographa semper esse consignatas, aut inde in hasce magines traductas, asseuerauerim; sed tibi persuadeas velim tam in obseruando multas non raro praeteritas, quàm in transferendo studio frequenter omissas. Tam multa enim iteraui diei vnius obseruationes pro veritate stabilienda, vt adhuc alias similiam obseruationum series huic non absimiles sub alijs alijsque Solis su 25 pra Horizorem exaltationibus, nullo negotio, facillimè expedirem. Haec tamen, prudenti suffectura puto. Nam qui istis fidem derogat: neque centenis quidem millibus, meo iudicio 30 acquiescet. Decimanona. Et tametsi fidem probitatis apud cordatum Lectorem ipse harum dispositionum aspectus conciliabit, nihilominus ex supererogatione accipe sequentia. Primò, E tanto obseruationum numero, nullas selegi, nullas reieci, sed prout opportunitas & temporis ratio in nanum dabat, ita eas in ordinem digestas huc traleci. Secundò, Si quid tamen 40 emendatione dignum visum est, vel non admisi omnino, vel inemendatum posui, vt sua Autographis Fides staret, Hinc videbis nonnunquam vel Faculam vel Maculam à Statione sua paullisper deflectentem; quod vti quisque facise animaduertet, ita haud difficulter corriget; nec adscribet lapsum obseruaturis, itineri Maculae; sed ex Auctoris synceritare amplius Phoenomeni integritarem commendabit. Tertio, Aliorum obseruationes secundum illorum calculos & inductas Eclipticas pariter illibatas promo, si quid autem ratione perpendiculi inducti, corrigendum fuerit, mone 55 II.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 156-2","label":"PPONTIMMINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/156-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/156-2"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 158","label":"PPONTIMMINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/158"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}