{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 164.22-26","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 164.22-26","ref":"164.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.22.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"quitate Eclipticam respiciat; quando, vbi, quomodo & quoties eandem secet vel tangat. Igitur linea quam Macula quaeutis centro quo in Sole describit, est & dicitur cursus Maculae. curriculum, iter, vest gium, via, incessus, linea dimeraria quae omnia pro eodem accipiuntur. Et in ipsum Solis circulum, seu planum Solaris circuli, proijci cogitatur. Trigesimaoctaua Directio autem Ma cularum itineraria, significat ipsam viae huius tendentiam, videlicet vnde Maculę & quorsum moueantur. Tametsi enim certum sit, omnes ab ortu in occasum tendere, verùmque ortus & occasus punctum determinet Eclipricae linea in Sole semper expressa; quia tamen Maculae sua itinera nunquam describunt secundum Eclipticae fluxum, neque eidem aequidistanter vnquam incedunt; indico ordinariè in Margine quaenam Macularum directio sit. Semper enim experieris per integros sex menses, itinera Macularum procedere obliquè ad Eclipticam, ab Aequilibrio verno, ad aequilibrium auctum uale, ex Aquilone orientali in Austrum occidentalem, quod fit à fine Februarij & initio Martij, ad finem Augusti & initium Septembris; & toto hoc tempore, omnes arcuum itinerariorum subtensae; siue eae diametri sint siue chordę ad axem mobilem perpendiculares, Eclipticam oblique intersecant; ita vt alterum segmentum semper fit in plaga horeali, angulusque à segmento & Ecliptica comprehensus orientem respiciat, alterum vero segmentum in plaga meridionali iacens, angulum cum Ecliptica faciat apertum versus occidentem. Et prioribus quidem tribus huius semestris mensibus, id est, Martio, Aprili, Maio, omnes arcus itinerarij erunt concaui in Austrum orientalem, conuexi in Aquilonem occidentalem; alijs verò tribus posterioribus, post Stationem aestiualem rectilineam, id est, lunio, Iulio, Augusto, connertent itinera Macularum suas concauitates in Septentrionem occiduum, conuexitates autem in Austrum orientalem. Contraria hisce euenient, ab Aequilibrio auctumnali, quod contingit semper in fine Augusti atque initio Septembris, vsque ad Aequilibrium Vernum, in cuius Directio siue tendentia Macularum tineraria Quid Macularum rtinera quomono, & quando perredium anquentur, ad Eclipticam * Aquilo16 in Austrum? Statio Macularum Macularum itimera quomodo et quam do per medium","prev":{"citation":"Rosa Ursina 164.18-21","label":"164.18 to 164.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164.18"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 164","label":"PPONTIMMINI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/164"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}