{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 17","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 17","ref":"17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Ergo Censor huius Phaenomeni scien 10 tiam saltem doctioribus cum aliqua dignitate, & probabilitate communicandam, ante me non habuit. Ergo Ego illi quod illius esset nihil ademi: & stat mihi pictura mea, Rosa meas manent illi tenebrae, quas alieno nomini offundere studuit, manent vepres, quibus immerentis nec prouocantis famam voluit lacerare. APELLEM SVAM DE MACVLIS 20 Solaribus doctrinam à Censore non hausiße colligitur 2. ex praemissis per caussas quasi Materialem, Formalem, & Efficientem. IV. CAP. Ateria de qua & circa quam Apelles, circa quam ipsius CenAsor suam doctrinam statuit, sunt Maculae Solares, & prout in Sole cernuntur, sunt eae veluti materia prima, atque remota, prout verò instrumentis cerris, atque statis obseruationibus haustae Mathematicis disquisitionibus per obseruationes accuratas aptantur, sic induunt rationem materiae veluti secundae, & proximae. Ego autem in inquirendis, & detegendis in Sole Maculis monitore praeuio 40 nullo vsus sum, neque oppositum proteruè contendens vlla probabilitatis vmbra palliabit. Inanem autem Censoris gloriationem de sua tam antiqua inspectione Macularum antiquatam videbis infra c. 7. 45 Porro meam de Maculis doctrinam fundaui atque construxi super solas Macularum obseruationes à me factas & in Tabula exempli causa, (quia minimam illarum partem produxi) mea ad 4. Aprilis extensas; quia verò Criticus Apellis, obseruationes circulo Solari inclusas, & continuatas ad aliquid certi de hoc Phaenomeno concludendum, etiam iudicio suo simpliciter necessarias (est enim haec materia 55 II. secunda, & proxima) sese, ad 4. vsque Maij neque facere vel habere potuisse ingenuè est confessus: igitur ego doctrinam meam de Maculis Solaribus vltra 7. Aprilis non excurrentibus prolatam, atque probatam, ab ipso mutuo accipere non potui. Neque enim à non habente quidquam potest tolli. Et hoc est primum; quod erat demonstrandum, Caussa quasi formalis hic, est qualitas doctrinę quam de Maculis affero: doctrina autem in Tabula mea, vel ex meo genio absolutè proposita, vel in gratiam tunc Philosophantium sub dubitatione insinua ta, in plurimis est contraria doctrinę Censoris mei, ergo mea doctrina in plurimis saltem, non potest esse desumpta ex doctrina illius; Sed ecce tibi ne possim videri quidquam palliandi causa attulisse, breuem dictorum in Apellaea Tabula syllabum texo.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 16.13-14","label":"16.13 to 16.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/16.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/16.13"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 17-2","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/17-2"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}