{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 25.5-8","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 25.5-8","ref":"25.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.5.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Velsero tribus epistolis in Historia consarcinasti; nihil ergo Apelles de scriptis tuis vidit, nihil legit, quod in Tabulam referret suam. Quia historia tua, sententia tua postea primùm est cusa, quàm confecta fuit Tabula mea: vnde non haec ab illa, sed lla ab hac originem traxit. Censura faciunda, supponit rem censendam esse factam; ergo res censa confici non potuit ex censura. Conceptus tui, scripta tua, sunt Censura tua de Tabula mea, neque ergo haec ex illa confici potuit, neque illa ante hanc existere. Ex nihilo enim nihil sit, & de eo, quod non est tanquam de praeexistente, udicium sana mente, dari nequit. Impossibile ergo est, vt ego meam Tabulam ex tuis scriptis concinnarim, vel tu scripta tua ante Tabulam meam exararis. Vnde gloria tua, quàm ex Maculis Solaribus ante Tapulam meam visam habuisti, fumus est, somnium est, vanitas est, figmentum est: & hanc tibi si ita vis, solus habeas per me licet. Quod autem pergis, illos aliquos, dissimulatis lectis tuis, se fecisse primos Inuentoes huiusce Phaenomeni: aut loqueris deme, & extra veritatis lineam procul abis; quia quando ego mea proposui Tua scripta necdum concepta erant: aut loqueris le alijs harum rerum tractatoribus, & rurus apertè comminisceris; quia illi se Tua legisse non dissimulant si legerunt, & sese primos Inuentores non faciunt. Primi Macularum Inuentores Tua de illis scripta legere non potuerunt, quia non erant: qui legerunt, primos sese Inuentores non faciunt; vtrumque tu asseris; eademque opera, & veritatem, & iustitiam laedis, & immerentes calumnijs oneras. Et hęc est illa tua solius gloria, quam tute tibi ex his collegisti. Nisi fortasse malis illam, quam Angelus, nescio vnde missus cęlitus tibi decernit: dum ait (absit inuidia verbo) Censori hac nostra aetate soli diuinitus esse datum, vt noua Phaenomena ipse solus ex primus inueniat, solus & primus detegut.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 25.1-4","label":"25.1 to 25.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.1"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 25.9","label":"APELLEM SVAM DE MACVLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/25.9"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}