{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 32","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 32","ref":"32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/32.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Ergo neque Censor Inuentoris Phaenome ni huius Solaris praerogatiua dignus est, neque Apelles suam Tabulam à Censore transtulit Syllogismus rotus est bonus, & hypotheticus complexus, cuius totum pondus incumbit in Minorem, nam sequela Maioris ex terminis ipsis satis constat: Minoris verò complexae, duo sunt membra. primum. Ea quae Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt, in sua Histeria non habet Censor; secundum quòd ea in sua Tabula hucusque continuata habet Apelles. Probatur iam Minoris primum membrum. Phaenomeno huic Solari essentialiter conueniunt Motiis, Locus, Tempus, Situs, Aspectus; & si quae sunt alia huiusmodis nam licet res ipsa quae Phaenomenon constituit, sint faculae, Maculae, Vmbrae Solares, & quatenus physin, & naturam illarum substantialem consideremus, essentia illarum non sit motus &c. sed haec illis accidant; nihilominus tamen in sensu composito, & quatenus ad forum Astronomicum pertinent, à motu, ab vbi, à Gitu & similibus considerationibus ita auelli nequeunt quin principaliter à Mathematico inspiciantur. Itaque Phęnomeno huic Solari in sensu composito efsentialiter modo dicto conueniunt Motus, Locus, Tempus, Situs, Aspectus &c. Nam si illud consideremus absque his, sed tantùm in ordine ad materiam & formam & prout compositum Physicum constituit, iam non tam Phęnomenon Astronomicum, quàm alterius est inquisitionis. Quod igitur ista Censor non habeat, phatur. Motum annuum Macularum non agnoscit; incessum curuilineum nescit; inęquales supra Solarem horizontem moras non recipiti omnes extra Solem locat; rationem fractionis quae à lentibus in figuras obseruationum inducitur pręterit, quod ta 5 II.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 31","label":"APELLEM SVAM TABVLAM A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/31"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 33","label":"APELLEM SVAM TABVLAM A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/33"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}