{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 359","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/359.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":271,"text":"idem vero arcus FQ, si vna cum linea AQ, seu potius, si totum segmentum AFQ. concipiatur erectum supra planum analemmatis BOC, cadit perpendiculariter in rectam AF: ergo AF, repraesentat verè complementum maximae declinationis, hoc est arcum a f. Atque hinc sequitur tertium arcum, qui cum arcubus OF, FA, perficit triangulum simile triangulo ato, quiue respondet arcui ao, necessario terminari ad puncta AO. Hoc est, tertius iste arcus OA, erit arcus Ellipsis descriptae, circa semiaxem EO, per punctum A, qualem hic cogitemus esse OAN: hoc enim sufficit ad praesentem demonstrationem. Neque dubium est, si ex N, vbi haec Ellipsis secat EB, erigatur perpendicularis NP, abscindi arcum BP, metientem angulum NOB, seu AOF, atque adeo triangulum a of. arcus enim ON, OB, referunt quadrantes, & recta EB, refert circulum maximum descriptum ex polo O, vbi constituitur quaesitus angulus AOF, & recta NB, refert arcum BP, cadit enim perpendiculariter in ipsam BP, si segmentum NEP, intelligatur erectum supra planum Analemmatis BOC. Sed quia necdum constat hanc rectam EN, quae est semiaxis minor Ellipsis OAN eandem esse cum illa, quam in constructione fecimus aequalem segmento AM, hoc iam est denique demonstrandum; ed non est opus pluribus, iam enim hoc psum demonstratum est lemmate 50. primi libri Astrolabij Clauiani: nimirum, li ex quouis puncto Ellipsis, verbi gratia, ex A, applicetur ad minorem axem, si ppus sit productam, recta AL, aequalis emiaxi maiori EO, eam ita secari ab eodem semiaxe maiore, vt segmentum AM, semper sit aequale semiaxi minori EN. Ergo, &c. quod erat demonstrandum. Quoniam vero in sphaera non solum per circulos maximos mensurantur angusi sphaerici, sed etiam per circulos minores, vti praediximus, qualis in prima sigura II.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 358.8-10","label":"358.8 to 358.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/358.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/358.8"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 360","label":"CAIBICHTIO IANVLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/360"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}