{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 36","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/36.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":262,"text":"Ampliùs duae pluresue Maculae simul sub Sole incedentes, si extra tempora, quibus lineas ad sensum rectas in Sole describunt, moras aequales faciunt, ipsę ex necessitate Phęnomeni inaequaliter atque improportionate mouentur, neque conuersiones suas temporibus aequalibus absoluunt. Ea quae Apelles indefinitè dicit de linea centro viciniore, & à centro remoriore, intelligenda sunt, si linea remotior versetur in parte poli occultati, siue Australis, siue Borealis; nam Macularum polo apparenti viciniorum cursus ordinariè semper est diuturnior illo quem efficiunt eae, quae ab eleuato polo magis discedunt. Deinde per maiores circulos possunt intelligi maiora circulorum segmenta, quàm vt sint similia, sed de his etiam alibi ex instituto. Vrget deinde Censor Apellem ab exemilo 16. minimum dierum in medium producto, & ab alio dierum 14. vt summum, è quibus Apelles enisus est inaequalitatem motae sub Sole elicere, easque ab eodem amnuere. Sed Censor negat Apelli hanc 40 obseruationem. Iam hic vellem ad calamum affluere verba, quibus sine offensa Censoris veritatem possem scribere. Nam Censor aut non assecutus est verba & mentem Apellis, aut non bona fide tractauit. Etenim primo Apelles, vt legenti ipsum clarissimè patebit, adhuc in via inquisitionis versans, plurima non assertiue, & absolutè, sed per modum inquirendi diserit. Secundo Plurima hipotheticè, atque ex aliorum suppositis sententijs disputat, ose adhuc iudicio suspenso. Tertiò, id quod obare intendit non facit tanquam ex vnico 16. dierum exemplo, Sed illud exemplum adducit tanquam è multis II. I vnum. Quartò Neque vim facit aut fecit in diebus 16. Sed in numero maiore quam 14. sufficiunt ad vim argumenti dies 15. sufficiunt 14 1/2 &c. Quintò argumentum fuit hipotheticum, atque ex mente Apellis eiuscemodi.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 35.9-12","label":"35.9 to 35.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/35.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/35.9"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 37.1-4","label":"37.1 to 37.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/37.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}