{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 382.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 382.1-4","ref":"382.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"altitudinem Poli supra Horizontem NEI, semper esse aequalem declinationi puncti Ecliptica O: semper enim AB, ON, sunt quadrantes, & semper ablato communi arcu AO, remanet altitudo poli AN, aequalis declinationi BO. Dico VI. vt etiam dictum est supra, aequales esse sum NG, EM, quàm GE, EI, & istor metiri angulum inclinationis Eclipticae OML, ad Meridianum ABC, & illos metiri eiusdem anguli complementum. Prior pars paret, quia NE, GM, EI, sunt quadrantes, demptod. GE, remanent aequales NG, EM: & dempto EM, remanent aequales GE, MI. sed & posterior pars est manifesta, quia OLOM, sunt quadrantes, & ideo arcus MI, seu GE, mensura anguli MOl, & MENG, mensura complementorum; cum ijdem arcus ME, NG, sint complementa arcuum MI, GE. Fundamenta Praxeos primariae. Praxin primatiam voco illam, qua in Circulo obseruatorio ex illis, quae in obseruatiodantur designatur ad tempus datum, siue ad locum Solis datum, eiusdem circuli obser uatorij, communis sectio, quam facit cum circulo Eclipticae, sine qua itineraria macularum solarium qualitas certò definiri non potest. Secundariam verò appello eam, qua in eodem circulo obseruatorio similiter assignatur Eclipticae Axis. Hic enim nunc est extra istum circulum, eoque positione dato, datur etiam radius Eclipticae, qui hic primariè inquiritur, desideraturque. Porrò circulus obseruatorius semper est idem cum Horizonte solari NGI, propterea quod vterque aequidistet disco solari O, paretque ex dictis, Axem Eclipticae RG, semper iatere in tali Horizonte, & radium Eclipticae RM, semper distare ab Axe, quadrante GM. Vnde sequitur idem prorsus contingere in circulo obseruatorio. In quo praeterea semper datur quaedam linea per centrum circuli obseruatorij ducta repraesentans communem 25 iectionem eiusdem cum circulo horario, tempore obseruationis per Solem ducto, cui in hac nostra Theoria respondet diameter NI. ergo si hic detur positione radius RM, respectu diametri NI, proculdubio etiam datur in circulo obseruatorio, atque adeo satisfactum est problemati proposito. Quis autem non videt, totum negotium versari in inuentione puncti e, probando ipsum esse in Ecliptica? Hinc enim sequitur immediatè rectam Re M, esse radium eiusdem Eclipticae.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 381","label":"CONCLVSIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/381","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/381"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 382.5-8","label":"382.5 to 382.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}