{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 382.5-8","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 382.5-8","ref":"382.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.5.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"Eo enim ipso, quod Ecliptica est circulus maximus, necesse est ipsam transire per centrum sphaere R, & ReM, esse communem sectionem eiusdem cum Horizonte solari NMI. Quod aurem punctum e, sit in plano Eclipticae, probatur hoc modo. Punctum H, est ad Eclipticam, quia ad H, ponitur initium Arietis. Deinde planum Eclipticae transit per rectas Hg. gR, & defertur etiam per rectam ReM, parallelam Hg. Ergo omnes istae lineae, necnon punctum e, sunt in plano Eclipticae, ad cuius inuentionem haec sese offerunt. Primò, arcus declinationis BO, puncto O, & arcui Eclipticae HO, debitus, qui varijs modis haberi potest, & commodissimè per tabulas, & analemma, & huius arcus beneficio, datur in plano meridiani positione radius ęquinoctialis RB: radius .n. Eclipticę est RO. Secundo. Dato arcu Eclipticae OH. dantur etiam Od, Oc, & diameter paralleli horizontis cHd, quam diximus transire per punctum Arietis H, & consequenter datur punctum b. Tertiò, Datur in diametro horizontis NI, punctum m, per rectam bim, parallelam OR. Quarto. Datur in ipso plano horizontis, circulus se hidatur enim centrum R, eiusque semidiameter, aequalis semidiametro paralleli CH d, hoc est semidiametro ge, vel g d. Quintò. Cum ostensum sit, rectam me, perpendicularem esse ad diametrum N Iergo si ad NI, erigatur perpendicularis me, eadem me, dabit ad periphaeriam circuli fe h, punctum e, atque adeo positionem radij Eclipticae Re M. Fundamentum secundariae praxit. Hoc fundamentum est ipsamet tertia, & quarta Conclusio: illic. n. ostendimus arcum PG, 50 esse similem arcui FB, ascensionis rectae, arcus Eclipticae HO, & rectam Ga, esse sinum com plementi arcus PG, in circulo polari, & sinum rectum arcus NG, in horizonte NEl. sed dato arcu Eclipticae, datur eius ascensio recta varijs modis. Si ergo in circello polari accipiatur arcus illi ascensioni similis, & sinus complementi, fiat sinus rectus in circulo ob seruatorio, vel horizonte solari NEI, qualis est a G, habebitur arcus NG, dabiturque posi „ tione axis Eclipticae RG. Praxis Praxis Primaria. Semicirculus NOI, vndecimae figurae, sit idem cum semi circulo Meridiano praeceden. Figura untis decimae, reliquus verò semicirculus NEI, Horizontis solaris, qui illic exprimitur per decimae arregulas prospectiuae, hic sit ille ipse, qui illic exprimitur, & licet concipi possit, prout est scriptio, & ad suum Meridianum rectus, melius tamen est pro praxi, si intelligatur cum eodem Me- Saeplicatio.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 382.1-4","label":"382.1 to 382.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/382.1"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 383","label":"CONCLVSIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/383"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}