{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 386.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 386.1-4","ref":"386.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Ita enim eadem Ra, fit etiam recta ad idem planum meridianum, sicut & recta RX, & ideo coeunt in vnum, & punctum a, iungitur X, sunt enim Ra, RX, ęquales, quia eorum quadrata sunt aequalia, rectangulis aequalibus IRL, CRY. Quoniam ergo punctum 15 Eclipticae X, seu punctum a, describit ad motum primi mobilis parallelum, metietur arcus Na, ascensionem rectam, arcus Eclipticę VX, & arcus AI, erit declinatio eiusdem puncti Eclipticę X, vt demonstratur ex professo in analemmate, quamuis hac praxi raro vtantur Astronomi in definiendis declinationibus. Viderunt enim diametrum paralleli IL, secare diametrum circelli BFC, in Q. 20 & proportionem CD, ad DQ, & CE, ad ER, esse eandem, propter parallelas ED. RQ. & consequenter arcum FH, quem abscindit eadem parallela LI, esse similem arcui Eclipticae VX. Vt enim semidiameter CE, ad ER, sinum arcus VX, ita & semidiameter CD, ad DQ, sinum arcus FH. Quare loco arcus VX, accipiunt arcum FH, similem arcui Eclipticę, & per H, agunt HQ, parallelam ipsi 25 FD, abscinduntque arcum declinationis Al, respondentem puncto Eclipticae dato. Ascensiones rectas inueniendi ratio. Pr o ascensionibus vero rectis similem translationem non inuenio, sed vt ipsemet ali 30 quid tentarem impulit declinationum, ascensionumque affinitas, & vix non coegit, hancque obtulit praxim quaerenti. Iussit iungere radium EL, & per O, vbi secat diametrum BC, agere OP. parallelam FD, & demonstrare arcum FP, esse ascensionem rectam, arcus Eclipticę FH, cui debetur declinatio AI. Demonstro autem sic; ducendo prius rectam RT, parallelam CD, & producen- 35 do PO, vsque ad radium EC, ad S: sic enim habemus rectas CD, CE, habere eandem proportionem ad DO, ES, & IE, IM, eandem ad ET, MR: essentque proculdubio, omnes istae proportiones eaedem, si constaret de ęqualitate rectarum ES, ET, Hoc enim posito, vt CD, ad DO: ita esset CE, ad ES; hoc est IE, ad ED, nec 40 non IM, ad MR, probo ergo esse aequales.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 385","label":"CONCLVSIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/385","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/385"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 386.5-6","label":"386.5 to 386.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/386.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}