{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 390","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 390","ref":"390","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/390","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/390","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/390.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Statim vt praxim hanc certam esse cognoui, ex prima illa demonstratione, qua eam cum analogia problematis tertij composui, hanc intuli consequentiam: habemus igitur, vnde data basi, & angulo non recto alicuius trianguli sphaerici rectanguli, possimus soluere totum triangulum, & hoc praxi adeo facili, vt vix alia expeditior excogitari posse videatur. Certe ratio Canonica, quae fit operationibus arithmeticis, ab hoc compendio plurimum abest, licet alioquin sit accuratissima, & in rebus serioribus etiam necessaria. singulis enim analogijs non expediuntur nisi quaesita singula, nimirum hoc latus, vel illud vel sine lateribus angulus reliquus. At Regia Praxis exhibet vnico ferè labore omnia simul. Contentus ero hic vnico exempio, & figuris 13. & 12. sumendo triangulum sphaericum OPH, in 13. & constructionem in 12. Porrò autem in triangulo OBH, praeter angulum rectum B, dari angulum H, & basim HO, atque ad solutionem totius trianguli adhuc desiderari angulum BOH. & latera BO, BH. In figura 12. arcus AB, AC, sint analogi anguli BHO, siue angulus BHO, sit maximae declinationis, siue alius: & circa chordam BC, describatur saltem alter quadrantum FB. FC, vel semicirculus BFC, & arcus FH, fiat similis basi datae HO: perpendicularis enim HQ abscindet arcum Al, respondentem arcui BO, neque refert vtrum BO, arcus dicatur declinatio puncti O, respectu basis HO, si 20 ue non, & iuncta El, secabit chordam BC, alicubi in O, & perpendicularis OP, abscindet arcum FP, analogum arcui BH. Denique angulus BOH, habebitur, si ipsi QH, nempe sinui complementi arcus FH, abscindatur aequalis De, siue ex DB, siue ex DC: vel certè arcui FH, sumatur alius aequalis Bd, ad partes B, vel C. sic enim perpendicularis de, erit sinus rectus eiusdem arcus, & De, sinus complementi aequalis QH, & recta Ee C, abscindet 25 arcum AC, complementi anguli BOH, & hoc arcu AC, in hunc modum inuento dabitur iterum arcus BH, vel saltem ipsi similis, si per punctum C, agatur F, parallela e de arcus enim BF, est aequalis FP, vt paullo ante ostendimus: vtroque enim modo inuenitur ascensio recta arcus HO, hoc est similis arcui EH. quia angulus BHO, est angulus maximae declinationis. Praxis tamen hic tradita non est ad huiusmodi angulum alligata, estque 30 demonstratio prorsus eadem, saltem quando omnes arcus trianguli propositi sunt quadrante minores, anguliue non recti recto minores, neque opus est, si quae in alijs triangulis forent immutanda hic penitus enucleare. Vsum huius Tabulae ad hunc nostrum finem, habes indicatum in superioribus. Atque hae sunt Demonstrationes, quibus P. Grüenbergerus indubitatam reddidit illam Praxim, quam ipse Regiam voluit appellare: cum qua & nos librum hunc finimus, ad Dei Optimi; Christique Regis aeterni gloriam maiorem.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 389","label":"CONCLVSIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/389","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/389"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 403","label":"SIVE SOLIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/403","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/403"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}