{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 40","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/40.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"se, atque adeo rem Phaenomeno huic natura insitam penitus ignorauisse, quae cùm inexorabilis sit etiamsi Cersor suas contra Apellem Demonstrationes, seu magis Paralogias in immensum exaggeret, minas & exhortationes in Apellem promat, rursusque non dicta affingat, tamen ipsa in suo cursu, & hic in sua sententia perstabit. Sicut autem puncta quaedam Solem perambulare possunt diebus 16. 18. 10, & ampliùs, vt ante dictum ex parte poli apparentis sita; ita alia versus polum latentem consistentia, suos sub Sole incessus absoluere possunt, diebus 9. 7. 5, & no; quod si in talibus locis insideant Faculae aut Maculae etiam primariae, omnino visui nostro in obseruando per communes Tubos patebunt, & discernetur illorum motus, vel tantus, vel tantillus. Apelles, meo quidem iudicio, satis sibi 20 vnique cauit, sciens in re noua difficili & lubrica, valde attendendum, magnopere prouidendum ne inuias tentando aperiendoque semitas, in angustias, Labyrintos, aut praecipitia incidat, hinc vbique fere ocum & spatium receptui, sicubi indigeret reliquum fecit, & de substantia Macularum Solisque in particulari pauca de uo, multa è penum Philosophica per modum dubitantis & inquirentis proposuit, plurima hypotheticè rantum affirmauit; tel quia aliter in ijs non licebat, vel vt sic post Tabulam suam tutus esse, atque tandem veritate reperta armatus in aciem prodire posset. Melius esse arbitratus, vnam post alteram sensim veritatem promere, quàm pro oraculis omnes coniecturas simul effundere, quibus deinde cum rubore deberet temere assumptam certitudinis laruam detrahere. Si Censor idem quod docet fecisset, neque tam procul progressus omnem retrocedendi spem sibimet amputasset, melius nunc staret: & suae Concionis fructum primus perciperet. Turpe est Doctori eum culpa redarguit ipsum. Verum vt in hoc primo Minoris membro probando tandem finiam. Maculae & Faculae secundariae sunt huic Solari Phaenomeno maximè essentiales, has in Tabula sua continuata, habet & explicat Apelles, in sua Historia non habet Censor, neque tantillo indicio &c. gitur aliquid huic Phęnomeno maximè essentiale non habet Censor. Maior patet & probatur ex sequentibus Rosae Vrsinae Libris. Cùm enim tota Solis superficies 55 II. insideatur, constet & integretur è Maculis & Faculis secundarijs, patet eas huic Phęnomeno maximè essentiales esse, quia nihil magis est huic Phęnomeno essentiase, quam ipsa spectabilis Solis superficies &c.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 39.9","label":"LIBER I. Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/39.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/39.9"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 41.1-3","label":"41.1 to 41.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/41.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/41.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}