{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 408","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 408","ref":"408","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/408","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/408","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/408.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Cap. II. II. rundem Motus, diceretur esse ab ortu in occasum, quia hic semper est visibilis, ille nunquam. Atque haec pro veritate, & Apelle meo dicta sunto. Ex hoc autem perpetuo motus tenore, ortus & occasus inuariabili consequen tia, oportet paullatim attollere animum & aliquid magni de hoc Phęnomeno supicari, neque illud inter vilia & fortuita Meteora annumerare, sed caelestibus, & solemnibus ostentis adscribere. Nam si Maculę nubium instar circa Solem fluctuarent, (prout simile quid menti ingerere posse videntur) quemadmodum in Atmosphaera circa terram nubes tumulruari quotidie cernimus; quis non videt, incredibile, ne dicam, impossibile merito videri, vt non aliquando contrario impetu, ex occasu in ortum ferrentur? quis easdem ex Austro in Aquilonem, aut hinc in Meridianam oram impellendas neget? prout in nubibus nostris simul fieri amat: quae cum nunquam eueniant; oportet horum longe aliam, certiorem & diuiniorem caussam esse, quae illas constanti hac lege ab ortu in occasum deducat. Cum proprijs interim in orbem diffusionibus non careant. Porro, quia multi sunt, qui putant se Macularum spectaculum sub Sole perpeuo intercursu visendum, sufficienter explicaturos orbium caelestium Soli subiectorum perpetuo ordinatissimoque interpositu, ita vt Maculae & Faculae sub Sole conspectae, nil aliud sint quam heterogeneae orbium caelestium particulae, solaribus radijs magis vel minus peruiae aut illustratae; tamersi haec persuasio multis & euidentibus rationibus possit in contrarium conuinci, & ex priore pronunciato penitus prostrata iaceat; in gratiam tamen eorum, qui veritatem synceram sectantur, ostendamus, Ex eo solo quod status Macularum cursus ex orientali Solis plaga in occidentalem tendat: id nulli sphaerarum subsolarium vel motui, vel dispositioni attribui posse; Dato interim, sed non concesso, orbes illos re vera, prout ipsi, sibi perpera imaginantur existere. Trium autem caelorum orbes, in vulgata hisce temporibus quorundam sententia infra Solem statuuntur; Lunae. Veneris, Mercurij. De singulis breuiter agam. II. 1 mam 30'. qualem arcum orbes illi in circulo Soli subiecto hora circiter vnica ab","prev":{"citation":"Rosa Ursina 407","label":"COROLLARIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/407","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/407"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 408.1-4","label":"408.1 to 408.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/408.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/408.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}