{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 432.1-5","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 432.1-5","ref":"432.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"tim aduertatur, inter alias, pręcipua caus sa solet esse, negotium Refractionis, quam lentes caussant, vt inferius dicetur ex instituro tempore autem inter 10 medio, est notabilissima, haec curuitatis variatio, praesertim si cursus integri habeantur, ab horizonte ortiuo ad occiduum extensi. Secunda. Omnes isti cursus, dicto se 15 mestri confecti, sunt conuexi versus boream, concaui versus austrum. Tertia. Ad summam conuexitatem peruenitur intra spatium trium mensium, quae fit circa diem octauum Mar. 20 tij, plus minus. Ita pronuncio ex obseruatis. Quarta. Inclinationem quam paral leli Macularum summae huius conuexitatis tempore ad planum, Eclipticae re tinent, seu quod ex ijsdem fontibus emanat, eleuationem poli mobilis super planum horizontis maximam semper inueni ad sensum aequalem, maximae Macularum ab Ecliptica declinationi, in parallalo maximo menuratae. Quinta. Quando Maculae summam conuexitatem obtinent, tunc ortus illarum & occasus ab Ecliptica aequaliter ad sensum vtrinque distare inuenitur, ideoque chordae quae punctum ortus cum puncto occasus nectunt, vel aequidistant, vel congruunt Eclipticę, & ob hanc causam voco hunc Cursuum statum Aequi 40 ibrium vernum, quia ortus & occasus Macularum Eclipticam aeque respicit, & tendentia Macularum itineraria in medio quodammodo consistit, & chorda duo puncta quaeuis itineraria à cen- 44 tro circuli obseruatorij aeque remota connectens, Eclipticam ordinariè non ecat, saltem ad sensum, id quod ad meum propositum satis est. Sexta. Macularum seu cursuum quos 5 efficiunt, tendentia penes duo solet spectari, nimirum vel ex ipso vestigio itinerario, quod per ordinatas stationum obseruationes nectendo lineas habetur: vel ex chorda, quae per puncta duo itine 55 XVI. Cap. II. 1 raria à centro aeque dissita, traducitur. Quamdiu igitur Maculae alicuius iter curuilineum ita affectum est, vt ortus, & occasus ab Eclipticae polis inaequaliter distent, tunc & Macularum tendentia inde cognoscetur & denominabitur, in proposito ergo nostro, quandoquidem cuiuslibet Maculae punctum orientale Eclipticae polo austrino vicinius haeret, quam occidentale, à Mense Decembri ad Martium vsque vels (quod eodem recidit;) quandoquidem cuiuslibet Maculę ortus est remotior à polo Eclipticae boreo, quam occasus; voco ego Macularum huius tri mestris tendentiam obliquam, ab oriente australi; versus occidentem boreum hic etiam, quoniam chorda per pun ctum ortus & occasus, Maculae cuiuslibet, vel per duo puncta itineraria dicto modo ducta, ad Eclipticam est obliqua, & per eam ex ortu australi in occasum aquilonarem transit; quamdiu hoc fit, tamdiu Macularum tendentia dicitur ex Austro in Boream.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 430-3","label":"COROLLARIVM. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/430-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/430-3"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 432.6-7","label":"432.6 to 432.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.6"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}