{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 441.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 441.1-4","ref":"441.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"His intellectis, vt id quod dixi, innotescat, oportet Maculae cuiuscunque expositum cursum accipere, & itinera rias singulorum dierum distantias inter sese conferre, tunc excessus & defectus in publicum prodibunt. Quo modo autem sint cursus Macularum concinnandi, docui in Libris prioribus &c. Aut igitur cursus Macularum sunt re 20 cti inci, aut curuilinei. Si Cursus sunt rectilinei, facilis erit praxis. Nam ad interuallum semissis cursus, describitur ex punto eiusdem medio semicirculus, in luius perimetrum demittuntur perpendiculares, ex centris Maculae per suas stationes notatę vbi enim eę lineę ipsum intersecuerint, illic diurna arcuum decursarum interualla, dierim percursa distinguent, & eo modo, quo dicitur in Pronunciato, inaequalia, ad oculum ostendent Exemplum huius rei habes in Imagine LXX. Libro Tertio pag. 341. tam Maculae a, mensis Nouembris, quam b, Maij & lunij. Vni in semicirculo EXF. secundum cursum Maculae a, descripto, habes interualla diurnars, st, tu, ux, xy. VZ; & quamuis arcus, Xy, y z. sint decursi circa medium cursum, Macula nimirum culminante, & plus temporis habeant, quam arcus rs, vel st; vt tabulam inspicienti patebit: nihilominus tamen arcus Is, vel st, est major quam arcus Xy, vel yx: quod tamen fieri nun deberet, Maculis in superficie Solis vniformi & regulari motu decurrentibus, prout suppono, sed Xy, vel y z, deberet esse maior, quam rs. Tr. quia xy, ab hora 8 1/2. diei 27. Nouemb. consuinsit ad horam 9 1/2. diei 28. eiusdem mensis, horas 24. & semis. Arcus vero Is. insumpsit à die 23. ad 24. horas 24. & defecit ergo tempore ab arcu xy, id est, horę quarta parte & semis. 55 II. Minori ergo tempore, debebat esse de In aequalita, arcum acursus arcus Is, minor; & tempore quali tempo maiori, arcus xy, maior; eo quod sit, re decursovt tempus ad tempus, ita arcus ad arp, exemcum: contrarium autem euenit, nam plis practitempore maiori, absolutus est arcus ris comproxy, multo minor; & tempore minobatur, re, expletus est arcus multo maior r s.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 440.6-7","label":"440.6 to 440.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/440.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/440.6"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 441.5-7","label":"441.5 to 441.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}