{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 47","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/47.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"horę 10. scrupula 7. siue / horae. Quia vero vtrinque aliquantulum interualli inter Maculam & limbum residui fuit, si demus cuilibet 7. vel 8. horas; aut summum 10, vt certo constabit ex dicendis, vbi de duratione motus Macularum agemus; tunc apparens cursus Maculae a, fuit dierum 13. horarum 6. circiter. Macula secunda b, obseruari coepit anno 1625. à die 23. ad 29. Maij, cursu ad sensum quasi rectilineo, ad Eclipticam non parallelo sed inclinato. Motus ipsius est dierum tredecim circiter. Vide obseruationum imaginem. Macula tertia, C, reperitur in Obseruaionum imagine, quae facta est mense Decembri anni 1625. & Ianuarij anni 1626. Prima obseruatio peracta est die 22. hora matutina 11. circiter, vltima die 1. lanuarij, hora matutina q, scrupulis 22. igitur a prima obseruatione ad vltimam elapsi sunt dies ferè decem, quibus si adijciatur id quod debetur interuallis vtrinque marginalibus, peruenietur plus minus ad dies tredecim. Tractus huius curriculi est curuilineus concauus versus centrum C, & eclipticam AB, nec non polum Australem eleuatum. conuexus in partem Borealem. Trium istarum Macularum a centro C apparentes, distantiae vicinissimae Cd, & Ce inter se sunt animaduersae aequales; quare, per ea, quae Censor epistola secunda, à pag. 36, ad 42. vsque, & alibi passim, vt in errore 23, est annotatum, contra Apellem fusissimè disputat; Primò, Tres isti cursus ad a, bbh, & CCC, sunt descripti ab vno parallelo; quod est impossibile. Secundo, Circa vnum axem, qui sit ad Eclipticam rectus, cuius poli sint fixi in circuli Solaris perimetro: quod est impossibile. Tertio, Erunt omnes rectilinei: quod est impossibile. Quarto, omnes inter se ęquales, imo quodammodo ijdem: quod est impossibile. Quintò, Omnes ad Eclipticam AB, paralleli: quod est impossibile. Sexto, Erunt omnes rectae & curuae aia, nia, ana, bdb, feg, ches inter sese singillatim quaelibet cuilibet aequalis. quod est impossibile. Septimo, Erunt segmenta arcuum AC, & Be, inter se aequalia; item AF, & & Bg: item Ab, & Eb; item Aa, & Ba; quae tamen omnia sunt impossibilia, Octauò, Erunt arcus AC, AF, As Ab. Aa, inter se omnes singillatim aequales. Quod est impossibile. Similiter oppositi Bib, Ba, Be, Bg, singuli singulis aequabuntur; quod est impossibile. Nono, Recta Cli, aequabitur rectae Ce; & recta C de rectae Ci; quod est impossibile.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 46","label":"ANTITHESES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/46"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 48","label":"ANTITHESES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/48"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}