{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 483.1-4","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 483.1-4","ref":"483.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.1.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Constat secundo Macularum exteriorem illam superficiem, extra solarem superficiem aut parum aut nihil eminere. alioquin ad tantam aspectus gracilitatem haud redigerentur. Constar tertiò, Macularum substantiam ex parte saltem Soli necessario immersam, quod vt planum euadat, sciendum est, me Maculas laterales inaiori 10 ex parte ita in Imaginibus obseruationum expressisse, sicut sese visui in circulo obseruatorio per Telioscopium obiecerunt, nimirum refractione circa marginem crassiores, quam sine eadem 15 appaterent, docente id ad centrum traductione: alias tamen non paucas, summo studio ad centrum traduxisse, indeque inspectam & animaduersam illarum gracilitatem centralem, ad margines consignasse, vt videre est, lib. 3. imagine IIX, pag. 177. Macula be imagine XXV. 215. Macula hi XXVIII. 231. ui; XXXIII. 241. a. XXXVI. 247. o, alijs multis, neque enim omnium exempla refricanda sunt. lam vt experiaris Maculas in Sole versari, do duas regulas practicas, ab experimentis plurimis haustas & firmatas. Regula I. pro Maculis Marginalibus, re fractione marginali imbutis. Si in Macula marginali, plus quam tertiam partem à gracilitatis diametro apparente abstuleris, reliqua gracilitatis diameter ostendet Maculae contractae genuinam expansionem, centrali, caeteris paribus, ad sensum aequalem, Quia pars illa ablata, demit excessum, quo refractio marginalis, Maculam facit apparere maiorem, quam eadem Macula circa medium circuli obseruatorij posita appareat, & sic ablatus ille excessus facit magnitudinem Maculae centralem laterali refractione aequalem. Regula II. Pro Maculis Marginalibus, ad centrum reductis. Ex sinu verso, quem gracilitas Maculae lateralis in medium traducta exhibet 51 II. in circulo solari, acquires semper plenam Maculae amplitudinem, centrali ad sensum aequalem. Vnde euidens est, Maculam sola decliuitate in superficie solari facta ad marginem ita attenuari; nam si Solem exerdat, tanta contractio Maculae nullo modo sequetur. Considera exempla in citatis imaginibus: in quibus Maculae marginales praesertim ad aspecta horizonti attiguę, ita subtiles fiunt, vt aliquae sint ad semidiametrum Solis visualem, sub centesimae, aliquae subducentesimae, alique etiam subtrecentesimae, omni videlicet filo serico tenuiores, ita vt sinus ipsarum versus, sit tantum 3136′′ posita Solis semidia netro 181.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 482.5-8","label":"482.5 to 482.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/482.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/482.5"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 483.5-6","label":"483.5 to 483.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.5"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}