{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 54","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 54","ref":"54","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"istas alteratiunculas & diuerticula Macularum, ex eo Censori inter obser uandum obtigisse, quòd ipse nescierit Macularum situm, & locum ad Eclipticam ordinare: hoc enim facto, statim vidisset motum illarum curuilineum, eunque variabilem, neque rectilineum nisi ad sensum, eumque his tantum in anno ecisset: atque ex hisce notis ac probatis suas alteratiunculas, & priuatas Macularum digressiones, nunquam commentus esset, quia nullas animaduertisset. nunc autem ex eo, quod curuilineos Macularum motus vult redigere in rectilineos, quia ipsaemet Macularum stationes, quas in obseruationum designationibus rectè factis obtinent, repugnant, & per vias rectas incedere nesciunt, curuilineis, ijsque regularissimis assuetae; criminatur illas Censor, extra metam salrationes imperitè obiectans; vtque suos velet, illis quos non admiserunt, affingt errores. Quae cùm ita sint, si quis epistolas ipsius, quibus Apellem ventilat attentè lectitarit, admirabitur incredibilem hominis cum tanta coniunctam circa hoc Phaenomenon inscitia vt mitissimè dicam praesidentiam. Quod cùm nesciuerit praeteritas ausus sit prouocare ad obseruationes furil un turas. Habes, Lector, specimen practicum errorum Censoris, cuiusmodi plurima possem dare; sed nolo abuti tua patientia, neque ingenio tuo fraenum, & libertati manum inijcere: lege Apellem, lege Historiam Censoris, adde si placet Rosam Vrsinam, & multa videbis, plura Marte tuo erues. Capita enim ego obiter tantùm delibo; venas inde progressas persequi, esset infinitum. Satis mihi esto si demonstrauerim Censorem Phaenomeni Solaris essentialim ignoratuisse. Phaenomeni Solaris essentialis suis erroribus euertisse; id quod erat exemplis practicis ostendendum. Dices: Gensor de materia Macularum multa disseruit, conatus est probare pluribus, esse quid fumidum, variè souibile & congregabile, in quod vere Plignomenon inclinat: cùm Apelles è contra videatur saepius contendere, esse corpora consistentia, ad instar reliquarum stellarum. Ergo Coroll. 6. Ignorantia el nertia Ma tulas Salares recte ex ponendi, peperit Censuri volutarias carumdem Altera tiunculas. Inconsulta Censoris praefidentia, dum ad futuras obseruationes pronocat. Summa demonstratoPHINI, Crsor Phanormeni dolaris turrsor non Inuent or gut","prev":{"citation":"Rosa Ursina 53","label":"Cap. C. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/53"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 54.1-4","label":"54.1 to 54.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.1"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}