{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Rosa Ursina 54.13-15","citation":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina 54.13-15","ref":"54.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.13.md","author":{"name":"Christoph Scheiner","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner"},"work":{"title":"Rosa Ursina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Quia cum totum Phęnomenon eiusque omnis varietas ex motu annuo atque menstruo consurgat, dum illum nescit, vtrumque imperitè tractando, totum Phęnomenon miserandum in modum dilaniat, eique quae in rerum natura nunquam fuerunt violenter attribuit. Igitur cùm ex ignoratione motus annui, errores grauissimos plurimosque admiserit, motum autem menstruum apparentem & verum longè alium statuerit, quàm ex parte rei existat; insuper & Refractionem circuli obseruatorij rerumque in eo comprehensarum è lentibus Telescopij oriundam nescierit; patet illum totius Phęnomeni Solaris substantiam nucleum & naturam ignorauisse: quia praeter Maculas, Faculas, & vmbras, tam primarias, quàm secundarias, nec non illarum motus, & quae inde pendenta itemque praeter Refractionem, & quae inde consequuntur; vix restat quidquam Astronomica indagatione dignum: quę omnia & singula cùm vel ignorauerit, vel fędissimis erroribus deprauauerit Censor, iquet ipsum à veritate huius Phęnomeni. extorrem, & ab Angelo siue alieno, seu Genio suo in auia seductum esse. Vnde pro Apellis innocentia atque integritate sic rursus argumentari licet. Ab eo qui Solaris Phęnomeni cognitionem necessariam non habet, Apelles llam discere vel ab alienare non potuit. Censor non habet Solaris Phęnomeni cognitionem necessariam. Ergo Apelles à Censore Solaris Phaenomeni cognitionem discere vel abalienare non potuit. Maior est certa. Minor probatur. Quicunque Solaris Phaenomem essentialia, & ab essenria profluentia ignorat, ille non habet necessariam Solaris Phaenomeni cognitionem. Censor illa ignorat, vt modo in Catalogo ignorantiarum, & errorum ostensum est. Ergo &c. Item. Quicunque tuetur opiniones quae essentiam, & proprietares ab essentia Solaris Phaenomem profluentes, euertunt ille Maculas ri Faculas setundaria, & quae indi consequin tur ignora it Censor. Dictorum Anacephaleosis. Syllogismus no INOTEtia Apessis istenditur Syllogismum queo irriti Censoris conatus assenduntur. ille non habet necessariam Solaris Phaenomeni cognitionem. Hoc facit Censor, vt modò ostensum est in elencho errorum & ignorantiarum &c. Ergo manet probata Minor. Ergo stat Conclusio. Quod Apelles à Censore Solaris Phaenomeni cognitionem discere vel abalienare non potuit.","prev":{"citation":"Rosa Ursina 54.9-12","label":"54.9 to 54.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.9"},"next":{"citation":"Rosa Ursina 54.16","label":"LIBER I. Cap. X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.16"},"credit":{"text":"Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina","quality":"ocr"}}